The Roaring Girl

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Roaring Girl, scilicet "Virgo vociferans", est comoedia a Thoma Middleton et Thoma Dekker inter annos fere 1607 et 1610 scripta, a Principis Henrici Servis apud Theatrum Fortune docta et anno 1611 divulgata. Virgo in titulo commemorata fuit vero nomine Maria Frith (sed agnomine Moll Cutpurse recognita). Moll in actu V comoediae alias personas de sermone Cant vagantium Anglicorum certiores facit, carmine A gage of ben rom-bouse et versione Anglica A rich cup of wine cantatis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • David J. Lake, The Canon of Thomas Middleton's Plays. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1975
  • Paul Mulholland, ed. The Roaring Girl. Mancunii: Manchester University Press, 1987 (The Revels Plays)