The Raven

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"The Raven" commorationem corvi media noxte cum narratore maesto depingit. Adumbratio a Ioanne Tenniel anno 1858 facta.
"Not the least obeisance made he," locus a Gustavo Doré adumbratus (1884).
Corvus supra hermam Palladis Athenae, signi sapientiae, considit, quod narratorem esse discipulum academicum usitate legitur. Adumbratio ab Eduardo Manet facta pro "Le Corbeau, poemate converso a Stephano Mallarmé (1875).

"The Raven" ('Corvus') est poema narrativum ab Edgaro Allan Poe scriptore Americano compositum. Textus, Ianuario 1845 primum prolatus, pro musica, lingua formali, et atmosphaera supernaturali saepe laudatur. Arcanum corvi dicentis commorationem enarrat, hominis tardum in insaniam casum indagans. Amator, discipulus academicus saepe putatus,[1][2] letum Lenore ('Eleanorae') suae amatricis lamentatur. Corvus, in herma Palladis Athenae considens, miseriam constante verbi nevermore ('numquam') iteratione instigare videtur. Poema variis mentionibus eruditionis popularis et antiquitatis classicae utitur.

Poe dixit se composuisse opus, secundum logica et rationem poema facere volens quod iudiciis criticis et popularibus placeret, ut in "Philosophia Compositionis" commentario sequente explicavit (1846). Poema a corvo dicente in Barnaby Rudge, mythistoria a Carolo Dickens scripta, partim excitatum est.[3] Poe rhythmum multiplicem et metrum "Lady Geraldine's Courtship," poematis Elizabethae Barrett, atque et consonantibus internis et alliteratione omnino utitur.

"The Raven" Poe primum tributum est in impressione in New York Mirror diurnario die 29 Ianuarii 1845. Poe iam vivus ob hanc editionem populo late gratus factus est, quamquam si non multum pecuniae tulit. Poema, mox reimpressum, per parodiam conversum et adumbratum, mixtam opinionem criticam accepit, sed nihilominus unum manet ex famosissimis poematibus umquam scriptis.[4]

Poema sic incipit:

Verba Anglica:
Prima stanza
Verba Latine reddita:
Prima stanza

Once upon a midnight dreary, while I pondered, weak and weary,
Over many a quaint and curious volume of forgotten lore—
While I nodded, nearly napping, suddenly there came a tapping,
As of some one gently rapping, rapping at my chamber door.
"'Tis some visiter [sic]," I muttered, "tapping at my chamber door—
Only this and nothing more."[5]

Media nocte triste olim, cum ponderarem, fessus, debilis,
multos miros et insolitos doctrinae amissae libros
cum nutarem, paene dormiens, erat plaga subito,
sicut quisque mite pulsans, pulsans ianuam cubiculi.
"Salutator quidam," mussavi, "ianuam cubiculi feriens—
Solum hoc, et nihil plus."

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Meyers, 163
  2. Silverman, 239
  3. Kopley & Hayes, 192.
  4. Silverman, 237.
  5. Societas Baltimorana Edgari Allan Poe: Opera: Poemata: "The Raven,", www.eapoe.org.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adams, John F. 1972. Classical Raven Lore and Poe's Raven. Poe Studies 5(2).
  • Forsythe, Robert. 1936. Poe's 'Nevermore': A Note. American Literature 7 (Ianuario).
  • Granger, Byrd Howell. 1972. Marginalia—Devil Lore in "The Raven." Poe Studies 5(2).
  • Hirsch, David H. 1990. The Raven and the Nightingale. In Poe and His Times: The Artist and His Milieu, ed. Benjamin Franklin Fisher IV. Baltimorae: The Edgar Allan Poe Society. ISBN 0961644923.
  • Hoffman, Daniel. 1972. Poe Poe Poe Poe Poe Poe Poe. Baton Rouge: Louisiana State University Press. ISBN 0807123218.
  • Kopley, Richard, et Kevin J. Hayes. 2002. Two Verse Masterworks: "The Raven" and "Ulalume." In The Cambridge Companion to Edgar Allan Poe, ed. Kevin J. Hayes. Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521797276.
  • Krutch, Joseph Wood. 1926. Edgar Allan Poe: A Study in Genius. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf.
  • Lanford, Michael. 2011. Ravel and "The Raven": The Realisation of an Inherited Aesthetic in Boléro. Cambridge Quarterly 40(3):243–265.
  • Meyers, Jeffrey. 1992. Edgar Allan Poe: His Life and Legacy. Novi Eboraci: Cooper Square Press. ISBN 0815410387.
  • Moss, Sidney P. 1969. Poe's Literary Battles: The Critic in the Context of His Literary Milieu. Southern Illinois University Press.
  • Ostrom, John Ward. 1982. Edgar A. Poe: His Income as Literary Entrepreneur. Poe Studies 5(1):Iunio.
  • Peeples, Scott. 1998. Edgar Allan Poe Revisited. Novi Eboraci: Twayne Publishers. ISBN 0805745726.
  • Poe, Edgar Allan. 2002. Edgar Allan Poe: Complete Tales & Poems. Edison Novae Caesareae: Castle Books. ISBN 0785814531.
  • Silverman, Kenneth. 1991. Edgar A. Poe: Mournful and Never-Ending Remembrance. Novi Eboraci: Harper Perennial. ISBN 0060923318.
  • Sova, Dawn B. 2001. Edgar Allan Poe: A to Z. Novi Eboraci: Checkmark Books. ISBN 081604161X.
  • Thomas, Dwight, et David K. Jackson. 1987. The Poe Log: A Documentary Life of Edgar Allan Poe, 1809–1849. Novi Eboraci: G. K. Hall & Co.. ISBN 0783814011.
  • Weiss, Susan Archer. 1907. The Home Life of Poe. Novi Eboraci: Broadway Publishing Company.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad The Raven spectant.
Wikisource-logo.svg Vide The Raven apud Vicifontem.

Textus


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
Catullus Haec pagina est stipula de poësi. Amplifica, si potes!