The Rake's Progress (Strawiński)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Rake's Progress est opera in tribus actibus et epilogo Inguari Strawiński. Libellus, a Wystano Hugone Auden et Chester Kallman confectus, in A Rake's Progress in octonis picturis et scalpturis Gulielmi Hogarth (1733–1735) laxe conditur, quae artificia Strawiński apud exhibitionem Sicagi die 2 Maii 1947 datam viderat.

Argumentum de deminutione et casu cuiusdam Thomae Rakewell Anglici tractat, qui Annam Trulove pro voluptatibus Londinii cum Nicolao Shadow deserit, qui prae se Diabolus fert. Post nonnulla incommoda, omnibus a Shadow devio inceptis, Thomas exitum habet in Bedlam, valetudinario psychiatrico ad meridiem urbis versus. Res ad quam fabula spectat est: "In cordibus et manibus et mentibus vacuis, Diabolus opus reperit."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "For idle hearts and hands and minds the Devil finds a work to do."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes
Bibliographia addita
  • Carter, Chandler. 2010. The Rake's Progress and Stravinsky's Return: The Composer's Evolving Approach to Setting Text. Journal of the American Musicological Society 63(3): 553–640.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]