Latinitas nondum censa

The New Schaff-Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The New Schaff-Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge seu "encyclopaedia scientiae religiosae" est operis historicae et biographicae titulus recentissimus. Hoc opus a principio versum est ab encyclopaedia Theodisca cuius titulus est Realencyklopädie für protestantische Theologie und Kirche. Versio prima a Iohannes Henricus Augustus Bomberger Philadelphiae divulgata est inter annos 1856 et 1860, sed, saeviente Bello Civili, ab "A" usque ad "Josiah" tantum producta est nec unquam completa.

Annis 1882-1884 Philippus Schaff versionem editionis alterae Theodiscae fecit in tribus voluminibus divisa, editoribus Funk & Wagnalls, sub titulo A Religious Encyclopaedia, or Dictionary of Biblical, Historical, Doctrinal, and Practical Theology. Huius versionis editio altera anno 1886 prodit, eodemque anno supplementum sub titulo Encyclopedia of Living Divines and Christian Workers of All Denominations in Europe and America. Editio tertia (in quattuor voluminibus in quibus supplementum uno alphabeto includitur) anno 1891 sub novo titulo divulgata est, scilicet The Schaff-Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge.

Sed mox quarta editio, ex editioni tertiae Theodiscae extracta et editionibus anterioribus multo maior, annis 1908-1914 prodit in tredecim voluminibus divisa sub titulo The New Schaff-Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge, editore Samuel Macauley Jackson qui iam Philippo Schaff ad editionem primam parandam adiuvaverat. Haec editio anno 1951 reimpressa est et hodie in interrete reperitur.

Series editionum[recensere | fontem recensere]

The Protestant Theological and Ecclesiastical Encyclopedia
  • 1856-1860: voll. 1-2 (fasciculi 1-12) ed. J. H. A. Bomberger
A Religious Encyclopaedia
  • 1882-1884: voll. 1-3 ed. Philip Schaff
  • 1886: editio altera: voll. 1-3 cum supplemento ed. Philip Schaff
The Schaff-Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge
  • 1891: editio tertia: voll. 1-4 ed. Philip Schaff
The New Schaff-Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge
  • 1908-1914: editio quarta: voll. 1-13 ed. Samuel Macauley Jackson

Nexus externi[recensere | fontem recensere]