The Interesting Narrative

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Interesting Narrative of the Life of Olaudah Equiano, Or Gustavus Vassa, The African ('Vita Olaudah Equiano, vel Gustavi Vassae, Africani, narratio quae tenere legentem potest'), primum anno 1789 prolata, est autobiographia Olaudah Equiano. Liber annos cum servus esset, conatus fieri vir sui potentis per studium Bibliorum Sacrorum effectos, ac prosperitatem vitae cum libertatem vindicaret inque commercium ingrederetur describit.

Iudicium litterarium[recensere | fontem recensere]

Liber de servitudine in Africa Occidentali disserit, quo modo illa experientia a servitudine in America usitata discrepat monstrans. Praeterea narratio est una ex primis narrationum servitudinis late lectis. Liber, a iudicibus litterariis plerumque approbatus, pro exemplare narrationum servitudinis posteriorum fuit.[1]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Gates 1988.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gates, Henry Louis, Jr. 1988. The Signifying Monkey: A Theory of Afro-American Literary Criticism. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0195034635.
  • Equiano, Olaudah. 1995. The Interesting Narrative and Other Writings, ed. cum adnotationibus a Vincent Carretta compositis. Novi Eboraci: Penguin Books. ISBN 0140434852.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!