Thaïs (meretrix Atheniensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Thais

Thaïs taedifera ab Iosua Reynolds anno 1781 ficta

Thaïs (Graece Θαΐς) fuit meretrix Atheniensis saeculi IV a.C.n., expeditionis Alexandri Magni particeps et amasia huius Ptolemaei qui postea rex Aegypti factus est. Anno 331/330 a.C.n., Alexandro cum amicis iuxta Persepolin cenante Thais suasit ut incendium in palatium regum Persarum miserint. Alexandro mortuo Ptolemaeum Thain in matrimonium duxisse adseverat Athenaeus et ex ea filios duos filiamque genuisse, Leontiscum, Lagum et Irenam.

Idem nomen habuit meretrix ficticia e ludo scaenico Terentiano cuius titulus est Eunuchus; idem et meretrix Aegyptia historica quae religionem Christianam accepit. Thais Atheniensis in litteris posterioribus reperitur, per exemplum in libris de Alexandro Magno Fire from Heaven et The Persian Boy a Maria Renault scriptis. Est protagonista mythistoriae Таис Афинская ("Thais Atheniensis") anno 1972 Russice ab Ioanne Efremov composita.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Thaida spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]