Thành Thái

E Vicipaedia

Thành Thái (scriptura hán tự 成泰; nomine primordiali Nguyễn Phúc Bửu Lân; natus die 14 Martii 1879; mortuus die 24 Martii 1954), filius imperatoris Dục Đức, fuit ab anno 1889 iussu Francorum successor imperii Annamitici antea a Đồng Khánh detenti. Thành Thái usque in diem 3 Septembris 1907 imperavit sub tutela Francica; eo anno, cum repugnatoribus apud Sinas iacentibus se iungere volens, adprehensus est et in exsilium missus ad urbem Vũng Tàu. Successor imperii fuit filius Duy Tân. Ille etiam anno 1916 novarum rerum cupidus ab imperio deiectus est; eodem anno ambo in insula Reunione in exsilium positi sunt. Ibi usque ad annum 1945 manserunt. Inde Thành Thái urbe Saigon petivit; ibi mortuus est anno 1954.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!