Testudo (res militaris)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: testudo

testudo depicta in columna Antonini Pii

Testudo (res militaris) (-inis, fem.) est, cum conglobati milites et scuta scutis arcte iungentes, invicem se protegunt et ingruentia tela defendunt. Tempore Iulii Caesaris in bello Gallico primum hac re legionarii utebantur.

Scriptor Romanus Ammianus Marcellinus, libro XX rerum gestarum, narrabat quomodo Constantio II Augusto Sapor rex Persarum Bezabden imperii Romani oppidum oppugnans testudine protectus sit:

"Primo igitur impetu cum agmine cataphractorum fulgentium rex ipse sublimior ceteris castrorum ambitum circumcursans prope labra ipsa fossarum venit audentius, petitusque ballistarum ictibus certis et sagittarum densitate, opertus armorum in modum testudinis contextorum abscessit innoxius."


Liber[recensere | fontem recensere]

  • Hermann Koller: Vocabularius imaginibus illustratus. Orbis pictus latinus. Ex aedibus Artemis. Turici. Editio altera 1977 (MCMLXXVII)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]