Tesfaye Gebre Kidan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tesfaye Gebre Kidan (natus circiter annum 1935; necatus est die 2 Iunii 2004), generalis, fuit breviter mense Maio 1991 Aethiopiae Rei Publicae praeses post quam decessor Mengistu Haile Mariam ad abdicationem coactus est. Paulo post ipse Kidan depositus est et in legationem Italicam fugere debuit, ubi multos annos captivus mansit usque ad diem 2 Iunii 2004 cum a quodam Birhanu Bayeh , ipso in legatione captivo, necatus est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Praesides Rei Publicae Aethiopiae
Vexillum Aethiopiae
Mengistu Haile Mariam |

Tesfaye Gebre Kidan | Meles Zenawi | Negasso Gidada | Girma Woldegiorgis