Tertium Bellum Sacrum

E Vicipaedia

Tertium Bellum Sacrum (356–346 a.C.n.)[1] (Graece: τρίτος ἱερὸς πόλεμος) ad bella Graeciae antiquae pertinet, quae pro Delphis a plurimis amphictyoniae Delphicae sociis gesta sunt contra eos, qui amphyctionae sive oraculi Delphici utilitatibus imminebant.

Amphictyonia Delphica odio Thessalorum ac Thebanorum in Phocios commota Phocii magna poena pecuniara multati sunt, quod parte regionis Crisae, urbis Primo Bello Sacro deletae, ad agri culturam usi erant. Phoci reluctanes Delphos occupaverunt.

Annis sequentibus Phocis fortiter pugnantibus demum Macedonum rex Philippus II interpellando Thessalos servavit. Ubi etiam Boeotii se cum Philippo coniunxerunt et dux Phocorum Phalaecus aetate anni 346 a.C.n. populum suum tradidit, Phoci se dederunt.

Phoci ex amphictyonia expulsi omnium suorum urbium moenia diruere coacti sunt. Praeterea damnati sunt, ut Delphis tributa darent, donec 10 000 talenta e templo Apollinis rapta compensaverint.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]