Terribilis Piscis Caninus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Terribilis Piscis Caninus (Italiane Il Terribile Pescecane) est fictum monstrum marinum quod in Pinoculo libro Caroli Collodi apparet, aedificio tabulatorum quinque maius, unum chiliometrum longum (cauda exclusa), ore tribus dentium ordinibus omnem hamaxostichum facile accommodante descriptum. Sua fama est tam horribilis quam in capitulo tricensimo-quarto patefit Piscem Caninum Attilam Piscium et Piscatorum (L'Atilla dei pesci e dei pescatori) appellatum esse.

Persona[recensere | fontem recensere]

Mentionem Piscis Canini primum in capitulo vicensimo-quarto fit, cum Pinoculus, suum creatorem Magistrum Iosephum petens, a delphinida discat se probabiliter devoratum esse ab animale quod "ad internecionem et vastationem in nostris aquis ulciscendum nonnullos dies venit." Piscis Caninus deinde in capitulo vicensimo-sexto commemoratur a scholasticis Pinoculi amicis in Insula Apium Industriosarum (Isola delle Api Industriose), qui ei dicunt, animale in litore viso, se investigaturos esse. Hoc est mendacium, ut Pinoculum ex schola educant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!