Iuno

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Templum Iunonis Monetae)

Vide etiam paginam discretivam: Iuno (discretiva)

Statua Iunonis Reginae coronatae et globum manu tenentis, tamquam regina mundi. Museum Lupariense
Trias Capitolina Praenestina : a sinistra ad dextram Minerva, Iuppiter, Iuno.

Iuno fuit maxima dea Romana quae multis muneribus fungebatur, nam erat dea matrimonii, partus, atque omnino feminarum quae, ut viri per Genium suum, sic per Iunonem suam iurabant.[1] Non solum in vita privata pollebat: rebus publicis quoque operam dabat, nam regno et imperio praeerat (nomine Iuno Regina). Ne a bello quidem abhorrebat ut quae multis investigatoribus hodiernis[2] patrona bellicae iuventutis visa est.

Deae Graecae Herae (Ἥρη aut Ἥρα) adsimulata est. Aliae deae externae, Etrusca Uni et Carthaginiensis Tanit/Caelestis in eandem deam atque Iuno coaluerunt. Iuno est uxor sororque Iovis.

Animalia ei cara erant pavo[3], qui pro superbia et muliebri cupidine formositatis stabat, capra, anser et aliquatenus (saltem Iunoni Sospitae dictae) serpens. Mensem Iunium tamquam suum vindicabat nec, quamquam cum luna arte coniuncta erat, tamen diem septimanae sibi dicatum accepit quia nulli planetae nomen suum indiderat.

De fabulis mythologicis[recensere | fontem recensere]

Iuno et Iuppiter.. Tabula picta Hannibalis Carracci.

Postquam Herae adsimulata est, omnes fabulas Homericas vel Hesiodicas vel ab aliis poetis de dea Graeca traditas ad Iunonem suam transtulere Romani, in primis genealogiam divinam. Ut Hera filia Croni Rheaeque dicebatur, sic Iuno fuit filia Saturni et Opis (unde Saturnia[4] a poetis Latinis saepe appellatur), soror eademque uxor Iovis, mater Vulcani Martis Hebae, soror Neptuni Plutonis Cereris Vestae. Dum origines Romanas cum bello Troiano conectere cupiunt poetae Latini novas fabulas mythologiae Iunonis addidere quorum plerasque in Aeneide Vergiliana legere libet.

In Aeneide[recensere | fontem recensere]

Vergilius mores deae Graecae retinuit, maiestatem, superbiam, iracundiam, zelotypiam, in primis Troianorum odium e iudicio Paridis et raptu Ganymedis ortum[5]. Itaque ineunte Aeneide classis herois Aeneae saevae memorem Iunonis ob iram[6] iamdiu per maria errat atque multos labores perpessi sunt comites eius. Tum Iuno Aeolo persuadet ut immissis ventis quorum custodiae praepositus erat tempestatem magnam excitet, quae naves mergeret. At Neptunus postquam regnum suum iniussu suo turbari sensit, e gurgite emersit et fluctus pacavit. Conflictatae naves Aeneae in Africam adpulere prope Carthaginem , in qua urbe Iuno lautissimo cultu fruebatur[7] : unde dubitare non licet quin Iuno deae Poenae Tanit adsimuletur, quae post Carthaginem deletam sub nomine Iunonis Caelestis Romae et in Imperio Romano adorabatur[8]. Libro quarto astutiis Aeneae matris, Veneris, decepta Iuno amori Didonis et Aeneae favet dum sperat heroem Dardanum sic ab Italia arcere posse. Sciebat enim, si in Italiam ad sedes fatis sibi destinatas pervenerit Aeneas, fore uti progenies eius Romana olim Karthaginem suam deleret. At fata mutare ne diis quidem licet. Itaque postquam maritum Iovem precibus et minis inritis frustra fatigaverat exclamat:

flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo.
non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
atque immota manet fatis Lauinia coniunx:
at trahere atque moras tantis licet addere rebus,[9]

Nec mora : per ministerium Allectus, monstri inferni, cruentum bellum inter Rutulos et Dardanos ciet. Ob eam iram, Iuno imperat Iuturnae, sorori Turni, ut persuadeat Turno ut bellum gerat. Atque Turnum, ducem Rutulorum, usque ad mortem tuetur : sed tanta fata multo sanguine effuso morari quidem potuit, abolere non potuit. Pertinaciam odii personae suae miratus ipse poeta dubitanter quaerit : Tantaene animis caelestibus irae?[10].

Tandem, libro duodecimo, extrema Aeneide tantum, postquam Iuppiter magnos honores apud Latinas gentes ei pollicitus est, deponit iram :

" ...
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores."
adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit;[11]

Apud Ovidium[recensere | fontem recensere]

Dupondius Lucillae Augustae. Ex altera parte Iuno Regina pateram et sceptrum tenet. Pavo ad pedes eam comitatur.

Aliud testimonium malevolentiae Iunonis erga Romanos tradidit Ovidius cum cecinit bello inter Titum Tatium et Romulum Iunonem portam urbis Romuleae clam aperuisse ipsam ut viam militibus Sabinis faceret[12]. Una Venus sensit atque a Naiadibus templi Iani auxilum petivit, quae ingenti copia ferventis aquae immissa hostes iam introeuntes reppulerunt (in aliis narrationibus eiusdem rei ipse Ianus hoc egisse dicitur).

Item sexto libro ineunte Fastorum dea ipsa poetae explicat[13] causas cur tamdiu Troianis et Romanis irata fuerit, dum magnos honores a Latinis exigit quibus compensentur Graeci et Carthaginienses et Sabini Romanis subiecti, quamvis pie reverenterque Iunonem semper coluerint.

De cultu Romano[recensere | fontem recensere]

Non tantum tamquam paredram Iovis in triade Capitolina Etrusca, ubi sub umbra mariti latebat, Iunonem venerabantur Romani sed multa templa et luci ei sacra erant tam in Urbe quam in cetero Latio. Quia variis muneribus fungebatur illa dea variis quoque appellationibus vel potius cognominibus numen eius distinguebatur, quorum praecipua sunt : Iuno Regina, Iuno Lucina, Iuno Pronuba, Iuno Iuga, Iuno Cinxia, Iuno Moneta, Iuno Sospita, Iuno Curitis, Iuno Caprotina, Iuno Sororia, Iuno Covella.

Iuno Regina[recensere | fontem recensere]

Ut in Aeneide, Iuno Regina primo dea hostium fuit : cum enim dictator Camillus anno 396 a.C.n. iamdiu Veientium civitatem obsideret, victoriam sibi ut pararet poliadem deam illorum (Etruscam Uni ?) evocationis ritibus ad Romanos pellicere suscepit. Quapropter si victor fuisset deae aeternam sedem et lautissimum cultum Romae pollicitus est. De quo mira fabula tradebatur : nam cum, urbe capta, Camillus statuam Iunonis e templo suo eripi atque Romam transferri iussisset, miles quidam qui iussa persequebatur deam percontatus esse dicitur an Romam venire vellet (incertum per iocum an serio) et mirantibus cunctis statua clara voce respondisse se velle. Non multo post ipse Camillus templum in Aventino monte Iunoni Reginae dedicavit[14]. Postea fuit altera aedes Iunonis Reginae a consule Marco Aemilio anno 187 a.C.n. bello Ligustico vota et octo post annos ab eodem censore facto (179 a.C.n.) ad[15] Circum Flaminium dedicata[16]. Maxima dea Carthaginensium, Tanit/Caelestis, et ipsa Iunoni Reginae adsimulata est (non tantum a poeta Aeneidos!). Et Iuno Capitolina Regina nonnumquam dicebatur : illa Iuno enim cum imperio regio coniuncta erat[17].

In nummis imperatricum Romanarum, quibus libenter adsimulabatur, Iuno Regina saepe expressa est tamquam figura muliebris stans, pateram et sceptrum tenens. Nonnumquam pavo ad pedes addebatur. Item in Faustinae minoris consecrationis sestertio[18] imperatrix tergo pavonis sedens et sceptrum tenens ad caelum effertur.

Iuno Sospita[recensere | fontem recensere]

Denarius serratus Lucii Roscii Fabati. Ex una parte caput Iunonis Sospitae, ex altera virgo cibum draconi praebens. Cf. Propertius IV,8.

Iuno Sospita vel fortasse potius Sispes[19] dea bellatrix erat quae Lanuvii, in antiqua civitate priscorum Latinorum, colebatur : iam a tempore dissolutionis Confoederationis Latinae (338 a.C.n.) cultus Sospitae Iunonis Romanis cum Lanuvinis, qui tum civitate Romana donati sunt, communis factus est[20]. In magno honore enim illum cultum Romani habebant, ut apparet ex accurata descriptione a Cicerone[21] nobis relicta et multis nummis figuram eius exhibentibus. Nam tempore Reipublicae liberae effigies Sospitae frequentior in denariis invenitur[22] quam universarum aliarum Iunonum : expressa est a monetariis gentium Cornuficiae[23], Mettiae[24], Papiae[25], Prociliae[26], Rosciae[27], Thoriae[28], quae gentes ob hoc ipsum Lanuvinae fuisse putantur. Aspectus insolitus erat : pelle caprina cornibus praedita caput tergumque adoperta et soccis recurvis calceata hastam altera manu vibrabat, altera scutum tenebat. Draco cristatus eam anteibat[29] de quo ritus dignus relatu memoriae mandatus est : nam virginitatem puellarum probaturi Lanuvini eas, oculis prius fascia velatis, in speluncam obscuram templo vicinam immittebant, serpentis ibi habitantis manu nutriendi causa ; si draco cibum libenter acceperat, in complexum parentium sospites redibant : annus fertilis futurus erat nec de virginitate earum dubitare licebat[30]. Quae fabula in denario gentis Rosciae conspicua est.

Templum Lanuvinum Iunoni Sospitae Matri Reginae (I.S.M.R. in denario gentis Thoriae legitur : qui titulus ostendit deam et imperii et belli et fertilitatis[31] simul fuisse) dedicatum exeunte Bello Sociali a senatu Romano restitutum est[32]. Consules Romani ad sacra Iunonis Sospitae facienda Kalendis Februariis[33] Lanuvium pergere solebant[34]. Nam illud templum ob antiquitatem multo venerabilius erat quam templum Romanum a C. Cornelio Cethego anno 197 a.C.n. bello contra Insubres Iunoni Sospitae votum[35] et quarto dehinc anno ab eodem censore facto in Foro Holitorio dedicatum[36]. Etenim archaeologi fundamenta cuiusdam templi saxis quadratis e topho "peperino" secundum ordinem Tuscanum aedificati ibi reperta ad ultimam partem sexti saeculi a.C.n. referunt. Et aedificia anteriora cultui destinata fortasse iam octavo saeculo a.C.n. subter fuisse suspicantur[37]

Iuno Curitis[recensere | fontem recensere]

Statua Iunonis Reginae cum sceptro et patera, Iuno Barberini vulgo dicta.

Iuno Curitis vel Curritis vel Quiritis dea bellatrix erat[38], hasta clipeoque praedita et in curru stans quae maxime apud Faliscos iunonicolas[39] per pontificem sacrarium colebatur[40], unde cultus eius fortasse Romam evocatus est : certe templum ei dedicatum in Campo Martio stabat, cuius dies natalis VI octobris erat[41]. Tiburte quoque cultus eius nobis per Servium[42] et inscriptiones[43] notus est.

Scriptoribus antiquis[44] hoc cognomen a vocabulo Sabino, "curis", hastam significante ductum visum est. Ita cum urbe Sabina Curibus et curiis (quas moderni philologi potius a *co-viria ducunt), antiquis divisionibus populi Romani in quibus dilectus militum fiebant, hanc appellationem cognatam esse voluerunt. Preces Tiburtinae a Servio traditae Iunonem patronam curiarum iuventutisque bellicae esse confirmant : Iuno Curitis tuo curru clipeoque tuere meos curiae vernulas. Praeterea in omni curia Romana tabula Iunoni Quiriti sacrata erat[45]. Ita in traditione historica Romana Iuno Curitis est 'Iuno Hastata' e Curibus a rege Tito Tatio Romam invecta ut patrona curiarum fieret. An revera Iuno Curitis Iuno Sabina fuerit dubitare tamen licet : nec Falerii nec Tibur, nedum Lanuvium in agro Sabino sunt. Postquam nomen civium, Quirites, e Curibus etymologia populari duxerunt atque ad fabulam regis Titi Tatii rettulerunt, philologi antiqui alias fabulas 'Sabinas' addere potuerunt ludi etymologici continuandi causa. Sic saltem existimat Iacobus Poucet[46].

Nonnullos ritus feriarum Faleriis in Iunonis honorem celebratarum per quandam elegiam Ovidii[47] novimus : ad aram antiquam in luco sacro positam suovetaurilia fiebant, cum pueri iaculis (curi ?) capram certatim venarentur ( praemium enim ipsa erat illius qui vulneraverat). Qua statua deae curru vehebatur viae veste sternebantur. Qui cultus tam Faliscus quam Tiburtinus Argo e Graecia in Latium advectus a profugo comite Agamemnonis dicebatur et in inscriptionibus Iuno illa, ut Hera, Argolis vel Argeia[48] cognominatur. Multas similitudines Iuno Curitis cum Iunone Sospita praebet.

Iuno Lucina[recensere | fontem recensere]

Iuno Lucina, ut quae infantes in lucem edat, est patrona partus et mulierum paturientium[49]. Diebus festis matronae eam talibus laudibus canebant :

"tu nobis lucem, Lucina, dedisti"
vel
"tu voto parturientis ades"[50]

Templum ei Kalendis Martiis anni 375 a.C.n. in monte Esquilino a matronis dedicatum est[51] (Kalendae universorum mensium Iunoni sacrae erant[52]). Die natali huius templi Matronalia quotannis celebrabantur : matronae florum coronas deae adferebant atque ture odorifero fumigabant. Annalium scriptor Lucius Piso et poeta Ovidius auctores sunt ante templum aedificatum ibidem Romanos Iunonem in luco sacro veneratos esse, iam tempore regum Romuli[53] et Servii Tullii[54]. Ubi docuisse ritum Lupercalium sterilitatis amovendae causa narrabatur (Ovidius) et Romani si qui liberi eis nati essent nummum deae consecrabant (Lucius Piso). Hoc modo Romani noviter natos homines numerabant et censebant (similiter mortuos ad templum Libitinae). Domi quoque circa partus tempus mulieres et earum propinqui Iunonem Lucinam venerabantur, dum tabulas et aram ad dona accipienda adponunt[55]. Tum nisi solutis prius omnibus nodis tam in vestitu quam in capillis ad sacra adire nefas erat (quia nodi per sympahiam partum impedire credebantur)[56].

In quo munere dolorum partus levandorum certamen erat inter Dianam et Iunonem adeo ut Catullus non dubitarit canere Iunonem Lucinam nomen Dianae esse cum parturientibus adest :

Tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis[57]

Etenim Lucina dea sui iuris primo fuit ; postea sive Dianae sive Iunoni adsimulata est.

In nummis imperatricum Iuno Lucina infantem tenet vel etiam inter plures infantes stat. In sestertio quodam[58] Lucillae (Lucii Veris uxoris et filiae Marci Aurelii) sedens expressa est altera manu florem prae se porrigens, altera infantem linteis involutum tenens.

Iuno Pronuba, Iuga, Cinxia...[recensere | fontem recensere]

Iuno caerimoniis nuptiarum praesidebat atque paene omnes ritus matrimoniales suam Iunonem habebant. Iuno Pronuba[59] nuptias inibat, Iuno Domiduca[60] puellam ad domum mariti ducebat, Iuno Iuga[61] vel Iugalis coniuges sub iugum matrimonii coniungebat, Iuno Cinxia vel Cinctia cingulum nuptae prima nocte solvebat[62]...

Iuno Caprotina[recensere | fontem recensere]

Iunoni Caprotinae mulieres et ancillae Nonis Iuliis (7 Iulii), quae ideo Nonae Caprotinae[63] dicebantur, ramo et lacte caprifici, quae arbor est ficus sine cultu humano crescens, sacra faciebant. Causa harum caerimoniarum ad hanc fabulam referebatur : urbe Roma a Gallis circa 390 a.C.n. capta et incensa, finitimi populi, postquam Galli abierunt, infirmis adhuc rebus Romanis, excidium Urbi minabantur nisi uxores et filias sibi dedissent. Senatoribus in maximis angustiis de ea re consulentibus, ancilla seu Tutela seu Philotis nomine hoc strategema excogitavit : ancillae vestitum et ornatum dominarum indutae in earum vice traditae sunt. Tunc viros in castris hostium specie festivitatis ad ebrietatem provocavere. Cum temulenti fuere mulieres in ramos cuiusdam caprifici ascenderunt atque inde signum Romanis dederunt, qui properanter advenientes facilem victoriam adepti sunt. E qua victoria magni honores, in primis libertas et vestitus quem semel induerant, illis ancillis a senatu decreti sunt. Nonae Caprotinae memoriam huius facti celebrare dicebantur[64]. Eruditi moderni nonnulli illas ferias velut Saturnalia muliebria fuisse suspicantur, quo die ancillae et servae magna licentia fruebantur. Nomen earum capram quoque, animal cum Iunone coniunctum, in mentem inducit. Certe lac caprifici insigne ubertatis fuit et Iuno Caprotina dea fertilitatis erat.

Alii auctores antiqui, quorum opinionem Plutarchus[65] nobis tradidit, et Poplifugia quae die 5 Iulii celebrabantur et Nonas Caprotinas ad Romuli mortem referebant, qui ad paludem 'Caprae' dictam tempestate horrenda et tenebris deficiente sole repente subortis ab oculis populi sublatus erat. Etenim Poplifugia et Nonae Caprotinae arte coniuncta fuisse credebantur.

Nonnulli numismatistae Iunonem Caprotinam in denario gentis Reniae circa 138 a.C.n. percusso[66] agnovisse voluerunt, in quo denario dea quaedam bigis caprarum (vel hircorum) vehitur[67].

Iuno Moneta[recensere | fontem recensere]

Aedes Iunonis Monetae Kalendis Iuniis anni 344 a.C.n. in Arce dedicata est, postquam dictator Lucius Furius Camillus (filius magni Camilli) bello cum Auruncis anno priore eam voverat[68]. Secundum traditionem historicam Romanam eo ipso loco aedificata est ubi domus Marci Manlii Capitolini anno 384 a.C.n. solo adaequata erat[69] postquam regni adfectationis convictum eum e saxo Tarpeio praecipitavere. Eodem loco et regia Sabina Titi Tatii fuerat[70]. Libri lintei, qui vetustissimi fasti magistratuum fuisse videntur, in illo templo custodiebantur ubi a rerum Romanarum scriptore Gaio Licinio Macro consulti sunt[71].

Duae dies quotannis Iunoni consacratae erant : Kalendae Iuniae[72], dies natalis templi in Arce, qui dies dupliciter Iunonius dici potest quoniam Kalendae universae a Martio ad Decembrem huic deae sacrae sunt et Iunius mensis a nomine eius dictus vulgo habebatur[73], et dies 10a Octobris[74] = a.d.VI Idus Oct., nescimus qua de ratione.

Denarius a triumviro monetario Tito Carisio circa 46 a.C.n. percussus. Ex una parte caput Iunonis Monetae, ex altera instrumenta monetariae artis conspicua sunt.

Aliquanto postea anno 269 a.C.n. postquam thesauris argenteis Tarentinorum potiti sunt, Romani primam officinam monetariam in Urbe instituerunt[75], quae in Arce prope templum Iunonis collocata a cognomine deae nomen suum duxit. Ita mox Iuno dea nummorum signatorum, quam hodieque monetam appellamus, facta est sive casu ob fortuitam vicinitatem, sive quia iam antea illa dea auro et metallis pretiosis prae-monetariis -id est metallis quibus ad res emendas vel summas debitas solvendas ante monetam creatam pondo homines utebantur- praesidebat. Nam explicatio cognominis Monetae difficilis est. Tres praecipuas coniecturas etymologicas referre libet :

  • 1)Plerique investigatores tam antiqui quam moderni[76] hoc nomen a verbo monendo duxerunt. Hanc appellationem auctores antiqui sive ad praeclaram fabulam anserum Capitolinorum Iunoni sacrorum referebant[77] qui anno 390 a.C.n., tum cum Galli Capitolium obsidebant, Marcum Manlium Capitolinum et ceteros custodes Arcis de furtivo et nocturno adventu hostium monuerunt sive ad vocem ex aede Iunonis in Arce emissam et Romanos quo modo terrae motum procurarent docentem[78]. Ergo Iuno Moneta est Iuno 'quae monet' vel 'quae monuit' et nomen officinae et nummis datum fortuitum est. Discrepantiam inter Moneta cum e longa et participium monita cum i brevi qui hanc etymologiam tuentur tollere voluerunt dum simile par obsoletus/solitus comparant. At moneo verbum causativum est, non quod permanentiam in statu indicet. Porro sensus activus huius suffixi nisi in verbis edendi bibendique (pransus, cenatus, potus...) exemplaribus probandis caret. Itaque non omnes hanc etymologiam recipiunt.
  • 2) Nuper investigator Francogallus etymologiam aliam iam olim a Carolo Lenormant[79] editam multis et novis argumentis defendit[80] : Monetam a radice indoeuropaea *m(o)ni ductam vult, quae collum significat et in aliis linguis nomen torquis praebet, a Latina autem lingua non abest quoniam in vocabulo 'monile' agnoscitur[81]. Ita Iuno Moneta primum significasset 'Iunonem quae monile gerit' (simili modo Torquatus qui torquem gerit, barbatus qui barbam habet). Scilicet Romani illius interpretationis omnino ignari erant eo magis quod aetate Ciceroniana paene omnes deae Latinae monile gerebant : sed deae similes 'torquatae' in mythologicis fabulis Celticis et Germanicis reperiuntur. Et quia ante monetam creatam aurum et cetera metalla pretiosa in monilibus et ornamentis eiusdem generis a divitibus cumulabantur Iohannes Haudry putat Iunonem Monetam auro prae-monetario praefuisse : quod si ita est, causa fuit cur eius templum ad officinam monetariam locandam a Romanis electum sit.
  • 3)Tertia etymologia olim a Carolo Lenormant praetereundo proposita recentes fautores[82] nacta est, quae monetam e radica Semitica m-n-h/m-n-y ut minam (Graece μνᾶ) ducere vult. Mina enim est unitas valoris et ponderis in metallis pretiosis usitata et vocabulum a Phoenicis sumptum est. Eadem radix etiam cognomen deis Semiticis praebuit, ut Ishtar Menut in Babylonia et ipsa Tanit Carthaginiensium quarum Iuno Moneta interpretatio Romana videri potest. Quocirca et ipsa metallis pretiosis et divitiis praeerat.

Anno 168 a.C.n. alterum templum Iunoni Monetae in Monte Albano a Gaio Cicereio dedicatum est[83], quinquennio postquam ab eodem praetore bello adversus Corsos votum erat[84]. Initio Iuno Moneta non multum a Iunone Regina differre videtur : ambo cognomina in quadam inscriptione apposita inveniuntur[85], quae fortasse origo erroris Valerii Maximi[86] fuit. Tempore vero imperatorum Romanorum, secundo et tertio saeculo, Moneta in nummis saepe expressa est tamquam figura muliebris bilancem et cornucopiam tenens. Tunc vinculo cum Iunone abrupto, allegoria divina sui iuris fuisse videtur, ut multae aliae. Nam in illis nummis, ut aequum est, Moneta cum effigie imperatorum coniuncta est, non cum efigie imperatricum, ut Iuno Regina.

Iuno Sororia[recensere | fontem recensere]

Iuno Sororia dicta et Ianus Curiatius in ritibus Kalendis Octobribus quotannis apud Tigillum sororium celebratis consociati erant[87], quarum caerimoniarum origo ad piaculum illius Horatii referebatur qui, postquam victis tribus Curiatiis Latinorum imperium patriae suae dederat, sororem ira commotus occidit[88]. Quia tigillum illud duabus aris impositum speciem alicuius iugi praebebat, potuit fieri ut antiquitus adulescentes e prima expeditione militari redeuntes sub illud iugum incedere oportuerit ut caedem expiarent atque ita ad vitam civilem redirent[89]. Nonnulli eruditi obviam significationem cognominis secuti existimavere, ut Ianum adulescentibus masculi sexus, sic Iunonem Sororiam puellarum initiis praesedisse, transitum in vitam adultam indicantibus. Alii, etymologiam sororiam a sorore tamquam popularem recusantes, putant hic Iunonem patronam bellatorum iuniorum esse[90]. Non liquet.

Iuno Covella[recensere | fontem recensere]

Iuno Covella[91] erat dea lunae nascentis et crescentis. Ex illo antiquo tempore quo Kalendarium Romanum ad vicissitudines lunae dirigebatur Kalendarum die universorum mensium, simul atque nova luna conspicua esse renuntiabatur, rex sacrorum et pontifex minor sacra faciebant. Quibus effectis et Curia calabra in Capitolium convocata, sive quinquies si nonae quintus dies mensis erant sive septies si septimus, clamabat pontifex 'calo Iuno Covella'[92]. Eodem die regina sacrorum in Regia Iunoni porcam vel agnam immolabat. Moderni saepe hoc verbum cum 'cavo' vel 'coho' coniunxerunt[93], existimantes primis diebus lunaris mensis lunam 'cavam' esse. Res obscura est sed simili modo Laurentes Iunonem Kalendarem colebant.

Iuno Martialis[recensere | fontem recensere]

In nummis imperatoris Treboniani Galli[94] (251-253) novum cognomen deae adponitur : Iunonem Martialem in primis veneratus esse videtur cui templum dedicavit. Quae appellatio sine dubio ad deum Martem vel ad mensem Martium (qui et ipse a deo nomen duxit) pertinet sed figura huius deae nec armata nec aliter bellicosa depicta est (spicas frumenti manu tenet). Qua de causa de vera huius appellationis significatione eruditi homines disputant : fortasse nihil aliud indicat nisi Iunonem Martis matrem esse. Aut ad Matronalia spectabat quae quotannis Kalendis Martiis in Iunonis honorem celebrabantur ?

De origine nominis et natura deae[recensere | fontem recensere]

Pavo, insigne Iunonis.

De conjecturis etymologicis[recensere | fontem recensere]

Nomen Iunonis cum Iove cognatum esse negant hodie plerique philologi quia prima littera d nusquam apparet (contra Iupiter est Diespiter et Dius Fidius) et u longa non e monophthongizatione diphthongi ou vel eu nata esse videtur, cum ne in inscriptionibus quidem archaevam orthographiam praebentibus[95] diphthongus ullus legatur. Si uxorem etymologicam Iovi quaeres, Dianam inveneris.

Hodie plerumque placet Iunonem e radice quam invenimus in iuvenis/iuventus ducere, media syllaba compressa ut in comparativa forma iunior. Ita Iuno dea virium iuvenilium esset[96]. Contra etymologiam a iuvando a nonnullis auctoribus antiquis[97] propositam omnes aspernantur.

Iuno et Ianus[recensere | fontem recensere]

Omissa Triade Capitolina, in cultu quoque raro cum Iove coniuncta est, saepius cum Iano tam in Kalendarum ritibus (Iuno Covella), quam in caerimoniis ad Tigillum sororium celebratis (Iuno Sororia). Et cognomina amborum deorum aliquatenus cognata inveniuntur : Ianus enim Iunonius vel Curiatius vel Quirinus dicebatur, Iuno simili modo Curitis vel Quiritis[98].

Iuno et Diana[recensere | fontem recensere]

Multas similitudines inter Dianam et Iunonem enumerare possis : utraque dea cum luna coniuncta est, utraque partui et vitae feminarum praesidet, utraque imperium regium tribuit (sacerdos Dianae Nemorensis titulum regis praeferebat et ipsa patrona Confoederationis Latinae erat), utraque armis et nece delectatur etiamsi Diana potius venatrix, Iuno autem bellatrix est. Parva discrimina post confoederationem Latinam a Romanis victoribus dissolutam suadente mythologia Graeca paulatim aucta sunt : tum luna Dianae potius obvenit, imperium regium Iunoni, partus et feminae in medio positae remanserunt. Nisi quod Iuno patrona matronarum in primis facta est[99], Diana, dea magis plebeia, quippe quae in Aventino monte sedem suam habebat, etiam ancillis et servis praeest. Omnino Diana rusticior est, ut quae silvis et locis incultis gaudet, Iuno urbanior et ad iura societatis humanae pronior[100]. Nihilominus difficile est credere deas tam similes apud eundem populum natas esse : nonne multo verisimilius est Latinos deam Uni iam cum Hera partim adsimulatam ab Etruscis mutuatos esse, ita ut par deorum Etruscorum Ianus et Iuno (Ani et Uni[101]) cum pare deorum Latinorum, Iove et Diana, noviter commixtum sit, fabulis mythologiae Graecae melius ut aptarentur ?

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iacobus Rives 1992, 'The Iuno feminae in Roman society' in Echos du monde classique XXXVI, S11 : 33-49 Hic legere potes. Unde verbum 'eiuno' natum est.
  2. Fritz Graf, 'Iuno' in Der Neue Pauly.
  3. Pausanias II.17.6.
  4. Ovid. Metamorphoses XIV,782 etc.
  5. Ovid. Fasti VI,43-44.
  6. I, 4.
  7. I,15-16.
  8. Servius, Ad Aen. XII,841 Cf Nadia Berti, 'Scipione Emiliano, Caio Gracco e l'evocatio di "Giunone" da Cartagine', Aevum, 1990(64): 69-75.
  9. VII,312-315
  10. I,11
  11. XII,840-841.
  12. Ovid. Metamorphoses XIV,781sqq.
  13. Versus 21-64.
  14. Apud Dion. Hal. XIII,3. Titus Livius V,21-22. Valerius Maximus I,8,3. Val. Max. solus errore manifesto eam Monetam fuisse dicit.
  15. In manuscriptis scriptum est IN Circo Flaminio, fortasse recte nam ille circus locus potius quam aedificium erat.
  16. Titus Livius XXXIX,2,11 et XL, 52,1. Platner, Topographical dictionary...
  17. Ovid., Fasti VI,37-38.
  18. RIC 1702.
  19. Forma antiqua in inscriptionibus Lanuvinia reperta S(E)ISPES est (CIL 14, 2090 et Festus sub verbo). Unde titulus IVNONI SISPITAE in sestertiis imperatorum Antonini Pii (RIC 608, qui Lanuvii natus est, ) et Marci Aurelii (RIC 1522). Certe hoc cognomen Romani interpretabantur tamquam Iuno quae sospitat.
  20. Titus Livius VIII,14.
  21. Nat. deor. I,82.
  22. Denarii Iunonem Sospitam exprimentes (Hispanice). De Gai Renii denario dubitare licet : vide infra "Iuno Caprotina"
  23. Babelon Cornuficia 1 (aureus) et 2-3 (denarii). Crawford 509. [1]
  24. Crawford 480/2
  25. Crawford 384 et 472
  26. Crawford 379
  27. Crawford 412
  28. Crawford 316
  29. In denariis gentis Prociliae et in sestertiis imperatorum Antonini Pii et Marci Aurelii
  30. Propertius IV,8. Aelianus NA XI,16.
  31. IM Duval, "Les Lupercales, Junon et le printemps.', Annales de Bretagne et des pays de l'Ouest. 83(1976) : 253-272. Hic legere potes
  32. Cicero, de div.. I,99.
  33. Fasti Antiates Maiores. Ovidius, Fasti, II 55-58.
  34. Cicero, Pro Murena, 90. Titus Livius VIII,14.
  35. Titus Livius XXXII,30. Illiusne templi meminit Ovidius secundo libro Fastorum (versus 55-58) cum de templo Iunonis Sospitae canit longa die adeo oblitterato ut poeta ne quidem ubi fuerit sciat ? Non liquet.
  36. Titus Livius XXXIV,53,1.
  37. Repertorio dei santuari del Lazio curantibus Letizia Ceccarelli et Elisa Marroni, Romae, 2011 : 211-216.
  38. Martianus Capella De Nupt. Merc. et Philol. II 149: "Curitim debent memorare bellantes".
  39. Ovid. Fasti VI,79.
  40. CIL 11, 3100 CIL 11, 3125 CIL 11, 3126
  41. Festus 43,55.
  42. Ad Aen. I,17.
  43. CIL 14, 3556
  44. Ovidius, Plutarchus, Paulus Diaconus
  45. Dion Hal. II,50,3 qui eas ad regem Titum Tatium refert.
  46. Recherches sur la légende sabine des origines de Rome. Lovanii, 1967 : 318-322
  47. Amores III,13
  48. CIL 14, 3556
  49. Cicero, Nat. deor. II,68.
  50. Fasti III,255-256. Cf. ibid. VI,39-40 et II,435-452 ubi etymologiam sive a luce sive a luco proponit.
  51. Fasti Praenestini Textus (in capsam "EDCS-ID" imprime "EDCS-38000281")
  52. Macrobius, Sat. I,15,18.
  53. Ovidius, Fasti II,431-436.
  54. Dion. Hal. Ant. Rom. IV,15,5.
  55. Plautus, Truculentus 476. Tertullianus, De anima 39.
  56. Servius, Ad Aen. IV,518. Ovidius, Fasti III,257.
  57. Catullus XXXIV,13-14.
  58. RIC 1747.
  59. Aen. IV,166 et VII,19 : Bellona Pronuba, locutio ironica in ore Iunonis posita.
  60. Augustinus, Civ. dei VII,3.
  61. Festus 92,30 : Iugarius vicus dictus Romae, quia ibi fuerat ara Iunonis Iugae, quam putabant matrimonia iungere.
  62. Arnobius III,25. Festus 55,20. Martianus Capella De Nupt. Merc. et Philol. II 149: Iterducam et Domiducam, Unxiam, Cinctiam mortales puellae debent in nuptias convocare...
  63. In inscriptionibus Capratinae legitur quod etiam cognomen muliebre est. (CIL 04, 1555
  64. Varro LL VI,18. Macrobius, Sat. I,11,36-40. Plutarchus, Camillus 33. Cf Arnobius, Adversus nationes III,30.
  65. Romulus 29 et Camillus 33.
  66. Crawford 231/1.
  67. E. Babelon, Description hist. et chron. des monnaies de la République romaine t.II p.400. H. Zehnacker, Moneta I, 1973 : 462 etc.
  68. Titus Livius VII,28. Ovid. Fasti VI,183-189.
  69. Titus Livius VI,20.
  70. Plutarchus, Romulus, 26.
  71. Titus Livius IV.7 et 20 et 23.
  72. Fasti Venusini
  73. Fasti VI,20-63 ubi tamen Ovidius etiam alias origines proponit.
  74. Fasti Antiates maiores
  75. Plinius Maior XXXIII,13
  76. Ernout-Meillet, Dictionnaire étymologique de la langue latine.
  77. Scholia ad Lucanum I, 380.
  78. Cicero, De div I, 101
  79. 1850 in Trésor de numismatique et de glyptique.
  80. Iohannes Haudry, Juno Moneta. Aux sources de la monnaie, Mediolani, Archè, 2002. Recensio critica a Iacobo Poucet Recensio critica a dominico Briquel Recensio a IP Brachet
  81. Fortasse etiam mons, montis (vide Ernout Meillet).
  82. Theo Vennemann, Münze, mint, and money: An etymology for Latin Moneta qui etymologiam I Haudry aspernatur.
  83. Titus Livius XLV,15,10.
  84. Titus Livius XLII,7,1.
  85. CIL 06, 0362
  86. I,8,3.
  87. Festus, 399.2 : Tigillum sororium.
  88. Titus Livius I,26,13.Dion. Hal. III, 22, 7.
  89. Georgius Dumézil, Horace et les Curiaces, Parisiis, 1942 pp. 111-114.
  90. Marcellus Renard. 1953. Aspects anciens de Janus et de Junon. Revue belge de philologie et d'histoire 31(1):5-21. Hic legere potes Qui auctor meminit Iunonem et Iugam appellari solitam esse, quae appellatio bene cum iugo illorum sacrorum congruit.
  91. Varro LL VI,27 et commentarius ad locum in editione Collection des Universités de France : nam textus manuscriptorum corruptus est.
  92. Varro loc. cit. et Macrobius Sat. I,15.
  93. Petrus Flobert, Le grand Gaffiot : dictionnaire latin-français, 2000.
  94. Numisma Treboniani Galli
  95. E.g. CIL 01, 0813 Cf W. Otto, loc. laud.
  96. Fritz Graf, 'Iuno' in Der Neue Pauly.
  97. Varro LL V,69.
  98. Marcellus Renard. 1953. Aspects anciens de Janus et de Junon. Revue belge de philologie et d'histoire 31(1):5-21. Hic legere potes
  99. Ita lex Numae attributa iubebat : Paelex aedem Iunonis ne tangito (Aulus Gellius IV,3,3). Antiquitus aliter fortasse erat, siquidem Iuno Caprotina ancillarum patrona fuit.
  100. Quod etiam ad discrimen inter barbaricam vitam gentium Italicarum et cultiorem vitam Etruscorum referri potest.
  101. Vel Culsan et Uni si ita eum nominare mavis.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Raimundus Bloch 1972, 'Héra, Uni, Junon en Italie centrale'. In: Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 116e année : 384-396. Hic legere potes
  • Alanus Blomart 1998, 'Le passage des dieux de l'Autre vers la Rome et l'Athènes classiques. Recherches comparatives et idéologiques sur les transferts de Junon Regina, Curitis, Caelestis, Cybèle, Bendis, Asclépios et des héros' in École pratique des hautes études, Section des sciences religieuses. Annuaire., 105 : 511-516 Hic legere potes
  • Iosephus Camodeca et Henricus Angelus Stanco 2015, 'Ubicazione incerta, Iuno' in Fana, templa, delubra. Corpus dei luoghi di culto dell'Italia antica : 29-30. Hic legere potes
  • Georgius Dumézil 1974, La Religion Romaine archaïque, Payot : 299-310.
  • Genovefa Dury Moyaers 1986, 'Réflexion à propos de l'iconographie de Juno Sospita', in Beiträge zur altitalischen Geistesgeschichte : Festschrift Gerhard Radke zum 18. Februar 1984, cur. Ruth Altheim-Stiehl et Manfred Rosenbach : 83-101. ISBN 3-402-05199-0
  • Genovefa Dury Moyaers et Marcellus Renard 1981, 'Aperçu critique des travaux relatifs au culte de Junon" in Aufstieg und Niedergang der Römischen Welt II (cur. Wolfgang Hause) : 142-202. ISBN 3-11-008468-6
  • Maria Helena Hänninen 2000, Women as worshippers of Juno : from the mid-republican to the augustan era, Helsinki (dissertatio academica).
  • Reinhard Häussler 1995, Hera und Juno : Wandlungen und Beharrung einer Göttin, Steiner Verlag. ISBN 3-515-06752-3.
  • Hadriana Hermans 2012, 'Juno Sospita: A Foreign Goddess through Roman Eyes' in Processes of integration and identity formation in the Roman Republic, curatore S.T. Roselaar. Brill electronica : 327-336. ISBN 978-90-04-22960-0
  • H. Le Bonniec, 'La fête de Junon au pays des Falisques' in L'élégie romaine : enracinement, thèmes, diffusion, curante Andrea Thill. Parisiis, Ophrys : 233-244 ISBN 2-7080-0479-4
  • Marcus Menicocci 2010, Le vergini e il serpente. Il culto arcaico di Iuno Sospes a Lanuvio In Colli Albani
  • Marcellus Meulder 2016, 'L’équipement de Junon à Lanuvium est quadrifonctionnel', Dialogues d'histoire ancienne 42(1) ː 69-96 Apud Perseum legere potes *
  • Walterius Otto 1905, 'IUNO Beiträge zum Verständnisse der ältesten und wichtigsten Thatsachen ihres Kultes' in Philologus v.64, 161-223. *Hic legere potes
  • Ioannes-Maria Pailler 1997, 'La vierge et le serpent. De la trivalence à l'ambiguïté' in Mélanges de l'Ecole française de Rome. Antiquité , 109 : 513-575. Hic legere potes
  • Robertus Palmer 1974, 'Juno in Archaic Italy', in Roman Religion and Roman Empire. Five Essays, University of Pennsylvania press : 3-56. ISBN 0-8122-7676-0
  • Marcellus Renard 1953, 'Iuno Covella' in Annuaire de l'Institut de philologie et d'histoire orientales et slaves, : 401-408.
  • Aemilia Shields 1926, Juno : a study in early Roman religion, Northampton, Mass., 1926. (Smith College classical studies ; no. 7)
  • Aemilia Thibaut 2018, "Être au spectacle d'une Junon "argienne" à Faléries et à Lanuvium : des jeunes femmes au serpent aux jeunes gens aux tapis", Pallas 107 ː 117-134.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Denarius a Lucio Thorio Balbo circa 106 a.C.n. signatus. Caput Iunonis Sospitae cum titulo I.S.M.R. ex una parte, taurus impetum faciens cum titulo L. THORIVS BALBVS ex altera.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iunonem spectant.