Teliavus

E Vicipaedia
Wikidata Teliavus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6. saeculum; Penally
Obitus: 9 Februarii 560; Llandeilo
Patria: Cambria

Familia

Genitores: Saint Issel; Gwenhaf

Memoria

Sanctus (feriae die 9 Februarii)

Sanctus Teliavus (Cambrice Teilo) fuit dux Ecclesiae Celticae in Cambria inter sexto saeculo. Anni natalis et mortis non certi sciuntur, sed Penally in Comitatu Pembrochiano locus eius natalis habetur.

Filius erat Principis Ensig ap Hydwn ap Ceredic et aequalis tempore patruelis sui Sancti David, quocum fertur se Hierosolymam peregrinationem fecisse. Teliavus creditur episcopus et Landavensis et Meneviensis fuisse. Cranium eius, nunc in calicem conversum, in scrinio in Cathedrale Landavensi tenetur, multos post annos ubi tum in fundo apud Maenclochog Comitatus Pembrochiani, tum in cavea argentariae in Australia custodiebatur a familia Matthews, qui tempore Reformationis eo potita erat.

Sicut multi eius temporis sancti, Teliavis fuit dux monasticus qui llan, ut Cambrice coenobium dicitur, condidit quod nomen oppido Llandeilo dedit (t in d per mutationem iuxta morem Cambricum mutato), et alia quoque loca compluria eius nomen ferunt. Creditur etiam in Britannia Minore praedicasse aut evangelizasse, ubi est vicus quidam Landeleau ("Coenobium Teliavi") nomine. Patronus est cum Dubritio, Odoceo, et Apostolis Petro Pauloque, Cathedralis Landavensis quam condidisse habetur.

Dies festus est 9 Februarii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]