Roman numeral 10000 CC DD.svg

Technologia genetica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Usitata plantarum fetura: mutatio genetica transgenica adversus cisgenicam.
Agrobacterium tumefaciens (Rhizobium radiobacter) se ad cellulam Dauci carotae adnectit.
Cellulae humanae in quibus nonnulla proteina cum proteino fluorescente viride funduntur ut per oculos humanos videantur.

Technologia genetica, etiam ingeniaria genetica et mutatio genetica appellata, est recta genomatis organismi tractatio per biotechnologiam effecta. Nova acida desoxyribonucleica inseri in genoma hospitis possunt, primum ad materiam geneticam secernendam et imitandam per rationes clonizationis molecularis ad sequentiam acidi desoxyribonucleici generandam, vel per DNA synthesizatum, et tum hanc constructionem in organismum hospitalem insertam. Gena amovi, vel per nucleasem excudi possunt. Petitio genorum est ratio altera, quae recombinatione homologa ad genum endogenum mutandum uti, et uti potest ad genum delendum, exona amovenda, genum addendum, vel mutationes punctorum introductas.

Organismus per technologiam geneticam genitus habetur organismus genetice modificatus (GMO). Prima GMO fuerunt bacteria anno 1973 et mures GM mice anno 1974. Bacteria quae insulinum gignunt in commercium anno 1982 introducta sunt, et victus genetice mutatus ex 1994 venumdatur. GloFish, primum GMO ut deliciae designatum, primum in Civitatibus Foederatis Decembre 2003 veniit.[1]

Rationes technologiae geneticae in multis campis adhibentur, inter quos investigatio, agricultura, biotechnologia industrialis, et medicina. Enzymata in smegmate lavatorii et medicamentis adhibita, sicut insulinum et hormon auctus humani, et in cellulis genetice mutatis, usu comparatis cellularum stirpibus technologice mutatis, et animalibus genetice mutatis sicut mures et Danio rerio fabricata nunc pro studiis scientificis adhibentur, et messes genetice mutatae in commercium introductae sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • British Medical Association. 1999. The Impact of Genetic Modification on Agriculture, Food and Health. BMJ Books. ISBN 0727914316.
  • Donnellan, Craig, ed. 1998. The Ethics of Genetic Engineering. Cambridge: Independence Educational Publishers. ISBN 1861680430.
  • Gray, Leon. 2013. Genetic Modification: Should Humans Control Nature? Novi Eboraci: Gareth Stevens Publishing. ISBN 1781433986352.
  • Morgan, Sally. 2003. Superfoods: Genetic Modification of Foods (Science at the Edge). Heinemann. ISBN 1403441235.
  • Smiley, Sophie. 2005. Genetic Modification: Study Guide (Exploring the Issues).Independence Educational Publishers. ISBN 1861683073.
  • Watson, James D. 2007. Recombinant DNA: Genes and Genomes: A Short Course. Franciscopoli: W. H. Freeman. ISBN 0716728664.
  • Weaver, Sean, et Michael Morris. 2003. An Annotated Bibliography of Scientific Publications on the Risks Associated with Genetic Modification. Vellingtoniae Novae Zelandiae: Victoria University.
  • Zaid, A., H. G. Hughes, E. Porceddu, et F. Nicholas. 2001. Glossary of Biotechnology for Food and Agriculture: A Revised and Augmented Edition of the Glossary of Biotechnology and Genetic Engineering. Available in English, French, Spanish, Arabic. Romae: FAO. ISBN 9251046832.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Technologiam geneticam spectant.