Tarsicius Bertone

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Tarsicius Bertone
Tarsicius Bertone
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Tarsicius cardinalis Bertone anno 2010
Tarsicius cardinalis Bertone anno 2010
Secretarius Status (a die 15 Octobris 2013) emeritus et Camerarius Camerae Apostolicae
titulus
S. Mariae Auxiliatricis in via Tusculana
Natus 1 Decembris 1934
presbyter ordinatus 1 Iulii 1960
episcopus nominatus 4 Iunii 1991
episcopus consacratus 1 Augusti 1991
Cardinalis promulgatus 21 Octobris 2003
a papa Ioanne Paulo II
Pagina officialis Sanctae Sedis

Tarsicius, vulgo Tarcisio Bertone S.D.B., iuris canonici eruditus et camerarius Camerae Apostolicae, die 2 Decembris 1934 ad Romanum Canapicensium Pedemontii natus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Alumnus fuit et (ab anno 1967) professor apud Pontificium Athenaeum Salesianum, mox etiam lector apud Pontificiam Universitatem Lateranensem. Fuit archiepiscopus Vercellensis ab anno 1991, archiepiscopus Genuensis ab 2002 usque ad 2006. Cardinalis presbyter anno 2003 creatus est titulo Sanctae Mariae Auxiliatricis in via Tusculana; ab anno 2008 est episcopus titularis Tusculanus.

Bertone conclavi mense Martio 2005 adfuit, qui Iosephum Ratzinger papam creavit. Benedicto XVI regnante, Bertone successor Cardinalis Angeli Sodano in magistratus Secretarii Status a die 15 Septembris 2006 est. Bertone a papa Benedicto XVI die 4 Aprilis 2007 etiam camerarius creatus est.

Mense Martio 2013 Bertone conclavi adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit. Inter congregationes generales alii cardinales eum acri subtilique ingenio et iudicio percensuerunt quia dicerunt Bertone munera sua male et improbe gessisse.

Die 31 Augusti 2013 nuntiatur novum Secretarium Statum et Tarcisii Bertone successorem Petrum Parolin esse mandatum die 15 Octobris 2013 rite suscepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani | Legionari Christi | Mercedarii | Minimi | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae | Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani