Talos (genus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sceletalis holotypi refectio a Scott Hartman facta, partibus notis rubro coloratis
Pes articulatus

Talos est exstinctum et aviarium genus carnivororum dinosaurium familiae Troodontidarum evolutarum subordinis Therapodum, quae Aevo Cretaceo exeunte (accuratius, Campaniano exeunte, abhinc annos circa 75.95) in terra quae nunc est Uta Civitatum Foederatarum vixit.

Talos ex holotypo UMNH VP 19479 cognoscitur, aliqua ex parte postcraniali singuli subadulti sceleto, in quo sunt crura posterioria, pelvis, fragmenta vertebrarum, chevrons,? et ulna laeva. Ossa ab M. J. Knell per "Kaiparowits Basin Project" (Anglice), ab Universitate Utensi anno 2000 constitutum, ex Formatione Kaiparowits intra "Grand Staircase-Escalante National Monument" anno 2008 reperta et conlecta sunt.

Taxon primum a Lindsay E. Zanno, Davide J. Varricchio, Patricio M. O'Connor, Alano L. Tito, et Michaele J. Knell anno 2011 nominatum est, et typus generis est Talos sampsoni. Nomen generis ex Talo, automato vel homine aeneo qui in mythologia Graeca Europam deam in Creta defendit. Nomen specificum Scott D. Sampson pro fossilibus investigatis conlectisque per Kaiparowits Basin Project celebrat.[1]

Talos vivus fuit circa 2 m longus, et eius pondus 38 kg aestimatur. Ei fuit unguis falcatus. Unguis holotypi vivi laesus est, fortasse per petitionem praedae.[1]

Genus Talos anno 2011 in Troodontidas digestum est. Analysis cladistica monstravit eum cladum Troodontidarum deductarum formavisse, una cum Byronosauro, Saurornithoide, Zanabazare, et Troodonte.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Lindsay E. Zanno, David J. Varricchio, Patrick M. O'Connor, Alan L. Titus and Michael J. Knell (2011). "A new troodontid theropod, Talos sampsoni gen. et sp. nov., from the Upper Cretaceous Western Interior Basin of North America". PLoS ONE 9 (6): e24487 .