Tabulae Pyrgenses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabulae Pyrgenses

Tabulae Pyrgenses aureae tres, linguis Etrusca et Phoenicia inscriptae, dedicationem ferunt a Thefarie Velianas rege Caeretano prolatam deae Phoeniciae ʻAshtaret. Tabulae anno 1964 Pyrgis (Santa Severa) repertae sunt hodieque in Museo Nationali Etrusco Romae iacent. Documentum eruditos certiores facit de Phoenicibus ad litora maris Tyrrheni circa 500 a.C.n. praesentibus et de negotiis eorum cum Etruscis. Clavis bilinguis ad sermonem Etruscum interpretandum non est, quia textus Phoenicius solum breviarium textus Etrusci praebet. Lingua Etrusca omnis adhuc intellegi non potest.[1]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nancy Thomson de Grummond, Erika Simon, The Religion of the Etruscans (Austin: University of Texas Press, 2006. ISBN 0-292-70687-1) pp. 13-14 Paginae selectae
  • Helmut Rix, "Pyrgi-Texte und etruskische Grammatik" in A. Neppi Modona, F. Prayon, edd., Die Göttin von Pyrgi (Florentiae: Olschki, 1981) pp. 83-102
  • Philip C. Schmitz, "The Phoenician Text from the Etruscan Sanctuary at Pyrgi" in Journal of the American Oriental Society vol. 15 (1995) pp. 559-575

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Friedhelm Prayon: Die Etrusker. Beck, Monaci, 2003, p.38ss.