Tabennesis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabennisi in Aegypto Superiore

Tabennēsis (Graece Ταβέννησις, Coptice Ⲧⲁⲃⲉⲛⲏⲥⲉ Tabenēse, Ⲧⲁⲃⲉⲛⲛⲏⲥⲓ Tabennēsi, Arabice دفانيس) est locus in Aegypto Superiore situs 100 chiliometris a meridie urbi Sohag. Ineunte saeculo 4 Pachomius Tabennisiensis ibi unum e primis monasteriis mundi condidit.

Quoniam nomen Tabennesis nusquam in anterioribus Linguae Aegyptiae gradibus praeter Copticum invenitur, difficile est certum originem sciscitare. Etymologia popularis nomen deducit a ⲧⲁⲃⲛⲛⲉ−Ⲏⲥⲉ ta·bnne-Ēse "(Locus) Palmae Isidis,"[1] sed lingae Copticae etymologus Černý nomen potius cum altero loco in Papyro Rylands 18.3 Demotica memorato eiusdem similisve nominis confert, nempe Tɜ-ˤb.t-(n)-Ʒs.t "Donarium Isidis."[2]

Ceteri incolae noti[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E.g. Chicago Theological Seminary, Current discussions in theology vol. 6, p. 13: "till his thirtieth year, when he withdrew to Tabennisi, 'the place of the palms of Isis'..."
  2. Černý, J. (1976). Coptic Etymological Dictionary. Cantabrigiae: University Printing House. ISBN 0 521 07228 X , p. 353.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!