Systema endocrinum
Systema endocrinum in physiologia est systema glandularum, quarum quisque genus hormoni in sanguinem celat ad ordinandum corpus. Systema endocrinum ergo est systema signorum, sicut systema nervosum. Hormona multa organismi officia ordinant, officis carnis (Anglice: tissue), animi (Anglice: mood), auctus evolutionisque, et metabolismo inclusis. Disciplina quae confusiones glandularum endocrinarum tractat est endocrinologia, ramus medicinae interioris.
Systema endocrinum consistit in serie glandularum sine ductu quae chemicas appellatas hormona generant. Nonnulla glandula quae inter se signum ordine dant usitate appellatur axes ; exempli gratia, axis hypothalamica-pituitaria-adrenalis. Typicae glandulae endocrinae sunt glandula pituitaria, thyroidea, et adrenalis. Proprietates glandularum endocrinarum plerumque sunt natura sine ductu, vascularitas, et saepissime praesentia vacuolarum intracellularium vel granularum quae hormona conservant. Contra eas glandulas, glandulae exocrinae, sicut glandulae salivariae sudorisque, et glandulae intra tractum gastrointestinalem, multo minus vasculares habere solent, et ductibus vel luminibus cavis praeditis sunt.
Morbi [recensere]
Morbi systematis endocrini sunt communes,[1] et status sicut diabetes mellitum, morbum thyroideum, et obesitatem comprehendunt.
Vide etiam [recensere]
- Anatomia humana
- Chakra
- Disruptor endocrinus
- Endocrinologia
- Hormon liberans
- Morbus endocrinus
- Neuroendocrinologia
- Systema nervosum
References [recensere]
- ↑ Kasper et al. (2005). Harrison's Principles of Internal Medicine. McGraw Hill. pp. 2074. ISBN 0-07-139140-1
| Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |