Systema endocrineum

E Vicipaedia
Maiores glandulae endocrineae (mas laeva, femineus dextra): 1, glandula pinealis; 2, glandula pituitaria; 3, glandula thyreoidea; 5, glandula adrenalis; 6, pancreas; 7, ovarium; 8, testis. Nota: thymus (numerus 4) non est glandula endocrinea.

Systema endocrineum est in physiologia systema glandularum, quarum quisque genus hormontis in sanguinem distillat ad ordinandum corpus. Systema endocrineum ergo est systema signorum, sicut systema nervosum. Hormonta multa organismi officia ordinant, officis carnis (Anglice: tissue), animi (Anglice: mood), auctus evolutionisque, et metabolismo inclusis. Disciplina quae confusiones glandularum endocrinearum tractat est endocrinologia, ramus medicinae interioris.

Systema endocrineum consistit in serie glandularum sine ductu quae chemicas appellatas hormonta generant. Nonnulla glandula quae inter se signum ordine dant usitate appellatur axes ; exempli gratia, axis hypothalamica-pituitaria-adrenalis. Typicae glandulae endocrines sunt glandula pituitaria, thyreoidea, et adrenalis. Proprietates glandularum endocrinum plerumque sunt natura sine ductu, vascularitas, et saepissime praesentia vacuolarum intracellularium vel granularum quae hormonta conservant. Contra eas glandulas, glandulae exocrineae, sicut glandulae salivariae sudorisque, et glandulae intra tractum gastrentericum, multo minus vasculares habere solent, et ductibus vel luminibus cavis praeditis sunt.

Morbi[recensere | fontem recensere]

Morbi systematis endocrinei sunt communes,[1] et status sicut diabetes mellitum, morbum thyreoideum, et obesitatem comprehendunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kasper et al. (2005). Harrison's Principles of Internal Medicine. McGraw Hill. pp. 2074. ISBN 0-07-139140-1 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!