Syngrapha nummaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: syngrapha (discretiva)

Examplum syngraphae nummariae Canadiensis. Debitor linea infima fronte subscribit, creditor tergo (non monstrato).

Syngrapha nummaria est instrumentum negotiabile, ubi depositor mandat argentariam pecuniam ex suo computo tractam creditori pendere.

Syngrapha nummaria in formula subscripta constat, quam debitor depositarius et creditor quidam ambo subscribunt. Nec pactum nec contractus est, quod ambo conventionem et consensum duorum hominum requirunt et syngrapha sola depositoris conventionem requirit, et subscriptio creditoris modo indicat eum pecuniam accipere.