Surgere mane

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Surgere mane est praeceptum de vita quotidiana a multis inculcatum, a nonnullis vituperatum.

Qui mane surgendum suadent[recensere | fontem recensere]

In carmine mediaevali cuius titulus est Regimen sanitatis Salernitanum reperitur hexametrum de hac re, verbatim:

Sanat, sanctificat et ditat surgere mane.[1]

Anglice hoc proverbium oratione soluta ab Antonius Fitzherbert anno 1523 sic conversa est: Early rising maketh a man whole in body, wholer in soul and richer in goods.[2] Sed eadem sententia iam saeculo XVII his versibus popularibus Anglice citatur:

Early to bed, early to rise
Makes a man healthy, wealthy and wise.[3]

E libris paroemiologicis Beniaminus Franklin versús repetivit et confirmavit, primum in libellis annalibus cuius titulus est Poor Richard's Almanac,[4] postea in libro The Way to Wealth.

Qui tardius surgendum suadent[recensere | fontem recensere]

Ovidius in carmine quodam Amorum, puellis suadet ut in lecto maneant:

Omnia perpeterer – sed surgere mane puellas
Quis, nisi cui non est ulla puella, ferat?[5]

Serlo de Wiltonia monachus in Versibus de differentiis vel seipsum vel amicum in lecto saepius manere confessus est:

"Care", dico, "mane", cum debeo surgere mane![6]

Franciscus Rabelaesus in libro satyrico Gargantua librum Psalmorum citat, ubi surgere inutile esse confitetur sine Dei favore ("Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere")[7] et his versibus Francogallicis praecipit:

Lever matin n'est poinct bon heur;
Boire matin est le meilleur.[8]

Scriptores recentes variis modis proverbium Anglicum subverterunt. Iacobus Thurber enim anno 1939 in fabula "The Shrike and the Chipmunks" sic monuit: Early to rise and early to bed makes a male healthy and wealthy and dead.[9] Sed Mazer Rackham, persona ab Orson Scott Card ficta in mythistoria sua Ender's Game, aliter praecepit: "Early to bed and early to rise," Mazer intoned, "makes a man stupid and blind in the eyes."[10]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Regimen sanitatis Salernitanum
  2. Sir Anthony Fitzherbert, The Book of Husbandry (1523, 1534) cap. 149
  3. John Clark, Paroemiologia Anglo-Latina (1639); John Ray, English Proverbs (1670).
  4. Benjamin Franklin, Poor Richard's Almanac (1736)
  5. Ovidius, Amores 1.13.25-26
  6. Serlo de Wiltonia, Versus de differentiis 108
  7. Liber Psalmorum 127/126.2
  8. Franciscus Rabelaesus, Gargantua cap. 21
  9. Iacobus Thurber, "The Shrike and the Chipmunks" in New Yorker (18 Feb. 1939); fabula in libro suo Fables for our time anno 1940 reimpressa. (Vide p. 339 apud Google Books)
  10. Orson Scott Card, Ender's Game (1985). Vide hic

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Early Rising: a natural, social and religious duty. Northantoniae: Abel & Sons, 1855 (Textus apud Google Books)