Surditas
Surditas vel debilitas auditoria vel debilitas auditus est morbus ac condicio corporis ob quam auditus seu partim seu totaliter impeditur. Homines et alia animalia quae surditate laborant aliquas soni frequentias quae a membris suarum specierum usitate audiri possunt omnino aut partim invenire vel sentire non possunt.[1]
Soni undae amplitudine et frequentia inter se discrepant. Amplitudo est maximum pressionis incrementum undae; frequentia est quam creber sinusoidalis undae componens oscillat. Amissio facultatis frequentias quasdam decernendi, vel sonos amplitudine demissa decernendi, est surditas.
Surditatem efficiunt defectus genetici, strepitus altae amplitudinis, et varii morbi sicut morbillus, meningitis, morbus autoimmunus, parotitis epedemica, presbycusis, SIDA, Chlamydia, syphilis, et otosclerosis.
Communicant homines surdi per litteras scriptas, per linguam a digito, vel per loquendum, sed inter se non loquuntur. Surdi praelinguales saepe et muti sunt, sed linguae gesticulatoriae causa negant se muti esse. Est cultura surditatis inter homines qui eandem linguam a digito habent; Universitas Gallaudet, Vasingtoniae, hanc culturam fovet.
Notae [recensere]
Bibliographia [recensere]
- United States Environmental Protection Agency 2 Aprilis 1974
Nexus externi [recensere]
- "American Hearing Research Foundation," apud situm american-hearing.org
- "Australian Federation of Deaf Societies," apud situm afds.org.au
- GeneReviews/NCBI/NIH/UW "Deafness and Hereditary Hearing Loss Overview," apud situm ncbi.nlm.nih.gov
- "Hearing Loss Association of America," apud situm hearingloss.org
- "Directgov disabled people," apud situm direct.gov.uk
- "International Federation of Hard Of Hearing Young People," apud situm ifhohyp.org
- "National Association of the Deaf," apud situmk nad.org
- "NIOSH Power Tools Database," apud situm cdc.gov
- "NIOSH Hearing Loss Prevention Strategic Goals, apud situm cdc.gov
- "Specialist Library for ENT and Audiology," apud situm library.nhs.uk
- "Stop CMV—The CMV Action Network," apud situm stopcmv.com
- "World Health Organization fact sheet on deafness and hearing impairment," apud situm who.int
| Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |