Superfrigidatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Superfrigidatio est materiae status, in quo liquidum fluidum manet, quamquam temperatura infra punctum liquefactionis decrescit. Hoc est propter quod nuclei auctus crystallorum desunt. Liquidum enim infra stabile congelationis punctum ea tantum condicione in crystalla abit, ut praesto sit nucleus circum quem structura crystallina fieri possit.

Propter superfrigidationem, etsi temperatura infra punctum glaciei sit, nubes saepissime ex liquidis aquae guttis constant.