Studium Bibliorum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Studium Bibliae)
Biblia in lingua Latina manu scripta.

Studium Bibliorum in Christianitate est legere libros Bibliorum iterum atque iterum et verba lecta deliberare et meditari. Multi Christiani studium bibliorum amant et nonnulli cottidie huic libro tempus dedicant. Sed etiam homines, qui non Christiani sunt, Biblia legere et intellegere cupidi erant suntque. Hodie computator Biblia studere adiuvare potest. Nonnullae communiones Christianae, imprimis Testes Iehovah, hominibus omnibus studium bibliorum domi offerunt.

Citationes[recensere | fontem recensere]

  • "Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est" (Apocalypsis Ioannis 1:3 ex Nova Vulgata)
  • "Non recedat volumen legis huius de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt, in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam" (Liber Iosue 1:8, Vulgata)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]