Strutt's Park (castellum Romanum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Derventio flumen iuxta Derbiam pictum

Strutt's Park est nomen regionis cuiusdam urbanae Derbiae in media Anglia; est etiam situs castelli Romani eorum quae in pago Derbiensi constructa sunt antiquioris. Hic anno fere 50 munitio erecta est, anno circiter 80 relicta; quo tempore castellum novum iuxta Little Chester erigitur. Nomen "Derventio" huic situ a Romanis datur, ad ripas fluminis Derventionis et ad concursum viarum nonnullarum posito, inter quas tres nominibus mediaevalibus cognitas, scilicet Ryknild Street, The Street et The Long Lane.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • M. Brassington, "The Roman roads of Derby" in Derbyshire Archaeological Journal vol. 101 (1981) pp. 88-92
  • Barry C. Burnham, John Wacher, The Small Towns of Roman Britain. Londinii: Batsford, 1990
  • J. Dool, H. Wheeler et alii, Roman Derby - Excavations 1968-1983. 1986. (Derbyshire Archaeological Journal vol. 105, 1985)
  • J. Dool, "Excavations at Strutts Park, Derby, 1974" in Roman Derby - Excavations 1968-1983 (1986. Derbyshire Archaeological Journal vol. 105, 1985)
  • A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) p. 334
  • H. Wheeler, "Conclusion: The development of Roman Derby" in Roman Derby - Excavations 1968-1983 (1986. Derbyshire Archaeological Journal vol. 105, 1985)