Stephanus Tuartcus II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Stephanus Tuartcus II[1] (lingua Bosnica: Stjepan Tvrtko II) fuit rex Bosniae qui regnavit ab anno 1404 usque ad annum 1409, ab anno 1421 usque ad annum 1433 et ab anno 1435 usque ad mortem anno 1443.

Illegitimus Stephani Tuartci I filius fuit aut filius Stephani Tuartci I et Dorotheae Bulgaricae. Anno 1404, Stephano Ostoia rege Bosniae deposito, Stephanus Tuartcus accipit coronam Bosniae. Imperium Ottomanicum recognovit Stephanum Tuartcum II sed Sigismundus Luxemburgicus rex Hungariae recognovit Stephanum Ostoiam. Stephanus Tuartcus II depositus est anno 1409 et Stephanus Ostoja iterum regnavit. Heres Stephani Ostojae fuit Stephanus Ostoiae filius eius. Anno 1420, Stephano Ostoiae mortuo, Stephanus Tuartcus II iterum accipit coronam Bosniae.

Stephanus Tuartcus Dorotheam Garai in matrimonium duxit anno 1428. Ab anno 1433 usque ad annum 1435 Radivoj Ostojić (illegitimus filius Ostojae) cum principibus ducibusque Bosniae gubernabat Bosniam. Kujava regina Bosniae fuit inimica Stephani Tuartci II.

Tuartcus Rex obiit sine prole anno 1443. Successor eius fuit Stephanus Thomas filius Ostojae Regis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia critica regum Hungariae ex fide domesticorum et exterorum scriptorum concinnata a Stephano Katona: Stirpis mixtae. 12 vol. 1788-93
Antecessor:
Stephanus Ostoia
Rex Bosniae
1404-1409
Successor:
Stephanus Ostoia
Antecessor:
Stephanus Ostoiae
Rex Bosniae
1421-1443
Successor:
Stephanus Thomas