Stephanus Heuschling
Stephanus Heuschling, erat philologus orientalista natione Belga sed oriundus e Luxemburgo. Natus est in urbe Luxemburgi die 6 mensis aprilis anno 1762 et mors eum rapuit Bruxellis die 29 mensis augusti anno 1847.
Ultimus professor vivus fuit Collegii Trilinguis Lovaniensis.
Eius cursus vitae [recensere]
Primum se dedit Romae linguis orientalibus. Post examen publice propositum factus est anno 1783 professor linguae syriacae in famosa Universitate Romana cui nomen Sapientia.
Reversus in Belgicam docuit septem annos, ab anno 1790 ad annum 1797, linguam hebraïcam in Collegio Trilingui, quod adhuc florebat.
Post matrimonium factum, domicilium posuit Bruxellis.
Anno 1806, Napoleone regnante, factus est professor in Schola Iuris Universitatis Imperialis sita Bruxellis.
Anno 1817, Guilielmo Primo regnante, factus est professor ordinarius in Universitate Publica Lovaniensi.
Bibliographia [recensere]
- F. Nève, Mémoire historique et littéraire sur le collège des Trois-Langues à l'univeresité de Louvain, pp. 278-288.
- Dr. Neyen, Bibliographie luxembourgeoise, supplementum.