Status caeli
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: tempestas
Status caeli[1] seu tempestas[2] seu tempus (-i)[3] in meteorologia dicitur utrum diei caelum est calidum aut frigidum, pluvium aut siccum, apricum aut nubilosum, etc..
Inter caelorum prodigia quae saepe videntur sunt pluvia, nix, aritudo, frigus, calor. Rarae sunt tempestates sicut procellae pluviosae, ningores caecantes, turbines, et typhones marini.
Clima dicitur caeli status qui regioni cuidam anni temporibus propius est. Meteriologi climae causas investigantes, quoque temperaturis, pressionibus, ventisque datis untuntur ut caeli status quotidie praecinatur. Hae caeli status praenuntiationes visae televisionibus adiuvant homines quotidie sua acta proposita excogitare. Exactitudo autem harum praenunationum cadit paene ad zerum post duos aut tres dies.
[recensere] Notae
- ↑ Glossarium Anglicum-Latinum non iam editum a Davide Morgan, Prof. Linguae Francogallicae.
- ↑ PONS Wörterbuch des neuen Latein: Deutsch-Latein (Editio theodisca lexici recentis latinitatis, Deutsche Ausgabe von Lexicon recentis latinitatis. Klett: ISBN 3-12-517522-4).
- ↑ Vocabulum secundae declensionis mediaevalum rarum, sec. Words vel Verba a Gulielmo Whitaker, programma computatrale quod flexionem vel coniugationem verbi Latini notat, et id in Linguam Anglicam radicem verbi convertit; Vide etiam nexus externus: Words.exe..

