Sprul-pa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Musica Gounodiana, cogitatum apud Annie Besant et Carolum Webster Leadbeater in Thought Forms (1901) depictum.

Sprul-pa (Tibetane: སྤྲུལ་པ sprul-pa, pronuntiatione tulpa; Sanscrite: निर्मित nirmita[1] aut potius निर्माण nirmāṇa[2] 'aedificare, construere') in mysticismo est notio entitatis vel rei quae solum per disciplinam generatur, cogitatio realis facta, quae sibi speciem physicam adsumpsit et idem qui cogitatum (vel ad verbum forma cogitationis, Anglice thoughtform) usitate habetur.[3]

Buddhismus Tibetanus[recensere | fontem recensere]

Tulpa est upaya (disciplina et doctrina spirituales), notio in Buddhismo Tibetano et Bon habita. Locutio thoughtform, tam nove quam 1927 in Tibetano Mortuorum Libro ab Gualterio Evans-Wentz converso Anglice adhibita, sic describitur: "entitatem palpabilem rei excogitatae dans, accuratissime eodem modo quo architectus solidas proprietates operum lineamentis luce impressis in tribus dimensionibus dat."[4]

Ioannes Myrdhin Reynolds, suam vitam Garab Dorje Anglice conversam adnotans, tulpa sic definit:

Nirmita (sprul-pa) est emanatio vel manifestatio. Buddha vel alia entitas realizata multas Nirmitas tales per infinita formarum varietate eodem tempore emittere potest.[5] Locutio etiam in operibus Alexandrae David-Néel adhibetur, quae dixit se tulpam generavisse qui ad realem Friar Tuck monachi hilaris speciem accessit, qui deinde eius vitam propriam evolvens delendus est.[6]

Cogitatum[recensere | fontem recensere]

Cogitatum (Anglice thoughtform) intra memoriam occultam Occidentalem pro notione tulpa valet; mens autem Occidentalis, a nonnullis pro interpretatione notionis Tibetanae ortum esse putatus,[3] ad Occidentalem magiae mysticae philosophiam et usum pertinet.[7]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Myrdhin Reynolds, The Golden Letters: The Three Statements of Garab Dorje, the first teacher of Dzogchen, together with a commentary by Dza Patrul Rinpoche entitled "The Special Teaching of the Wise and Glorious King, praefatione a Namkhai Norbu Rinpoche scripta (Novi Eboraci: Snow Lion Publications, 1996, ISBN 1-55939-050-6), 350.
  2. Lati Rinbochay et Denma Lochö Rinbochay, Meditative States in Tibetan Buddhism, conversus a Leah Zahler et Jeffrey Hopkins (Somerville, Massachusetts: Wisdom Publications, 1983, 1997, ISBN 0-86171-119-X), 188.
  3. 3.0 3.1 Campbell, Eileen; Brennan, J. H.; Holt-Underwood, Fran (Februario 1994). Body Mind & Spirit: A Dictionary of New Age Ideas, People, Places, and Terms. Tuttle Pub.. ISBN 0-8048-3010-X .
  4. Anglice "giving palpable being to a visualization, in very much the same manner as an architect gives concrete expression in three dimensions to . . . his blue-print." [http://books.google.com/books?id=rKFGit9aFssC&printsec=frontcover#PRA1-PA29,M1 The Tibetan book of the great liberation; or, The method of realizing nirvana through knowing the mind, preceded by an epitome of Padma-Sambhava’s biography and followed by Guru Phadampa Sangay’s teachings, according to English renderings by Sardar Bahädur S. W. Laden La and by the Lāmas Karma Sumdhon Paul, Lobzang Mingyur Dorje, and Kazi Dawa-Samdup, introductionibus, adnotationibus, et editione W. Y. Evans-Wentz, cum commentario psychologico Caroli G. Jung (Londinii, Novi Eboraci: Oxford University Press, 1954).
  5. Anglice: "A Nirmita (sprul-pa) is an emanation or a manifestation. A Buddha or other realized being is able to project many such Nirmitas simultaneously in an infinite variety of forms" (1996:350).
  6. Reader's digest (1990). Mysteries of the Unexplained. Readers Digest Association. ISBN 0-89577-146-2.  Pagina 176 experientiam Alexandrae David-Néel's describit, ut ea in Magic and Mystery in Tibet, libro anno 1929 prolato, commemoravit.
  7. David Michael Cunnungham, Creating Magickal Entities: A Complete Guide to Entity Creation (Egregore Publishing, ISBN 1-932517-44-8).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]