Spinarius

E Vicipaedia
„Spinarius Capitolinus“ in Palatio Conservatorum Romae collocatus.

Spinarius est argumentum artis oculorum, imprimis sculpturae. Adulescens nudus est, qui spinam pede sinistra educit.

Exempla[recensere | fontem recensere]

„Spinarius Castellani“ in Museo Britannico Londinii.
„Spinarius“ a Gustavo Eberlein factus
Imago Spinarii in Hieronymi Franzini Icones Statuarum Antiquarum Urbis Romae, Romae 1589.
The Real Spinario

Sic dictus "Spinarius Capitolinus", exemplar notissimum, in Palatio Conservatorum Romae collocatus est. Ex aere factus sine plintho 73 cm altus est. Inter paucas statuas antiquas numeratur, quae semper videbantur. Illud simulacrum valde ridiculosum, quod priapum dicunt in manuscripto libri De Mirabilibus Urbis Romae Magistri Gregorii saeculi XII. ad Spinarium referre putatur. Anno 1471 Spinarius a Sixto IV papa urbi Romae datus et inter alia simulacra aenea antiqua in Capitolio publice exhibitus est. Diu „Spinarius Capitolinus“ a saeculo V. a.C.n. repetere putabatur, interdum etiam Lysippo attributus est. Quod autem caput Spinarii a statua erecta susceptum est, ut positus cirri mutato capitis habitui non respondeat, hodie conicitur "Spinarium Capitolinum" modo Classicismi tempore ignoto, ut exemplis hellenisticis aequet, retractatum esse.[1] Etiam bracchium dextrum separatim fusum atque appositum est.

Figura marmorea anno 1874 in monte Esquilino effossa, quae „Spinarius Castellani“ vocatur, in Museo Britannico Londinii est. Altitudo eius est 73 cm; exemplar Romanum primi saeculi modo staturarum Hellenismi exeuntis factum est. Duo foramina terebra facta indicant „Spinarium Castellani“ olim puteum ornavisse. Crus dextrum abruptum est.

Renascentia litterarum ineunte Spinarius a Philippo Brunelleschi rursus occupatus est, qui hoc argumentum circa annum 1402 in Baptisterio Sancti Ioannis Florentiae restituendo exemplo figurae in foribus aeneis usus est. Anno 1886 argumentum a Gustavo Eberlein in statua marmorea repetitum est, quae hodie in Pinacotheca nationali antiqua Berolini collocata est.

Interpretatio[recensere | fontem recensere]

Sunt, qui Spinarium Locrum, filium Maerae et Iovis, esse putent. In Mythologia Graeca Locrus est eponymus Locrorum, qui pede laeso oraculum in effectum datum esse cognovit et urbem condidit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Werner Fuchs: Der Dornauszieher. Opus Nobile 8, Dorn Verlag, Bremae 1958

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reinhard Lullies: Griechische Plastik. Hirmer, Monaci 1979

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Spinarium spectant.