Spencer Harcourt Butler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Spencer Harcourt Butler (Sir Spencer Harcourt Butler, GCSI, GCIE, KStJ; natus die 1 Augusti 1869; mortuus die 2 Martii 1938) fuit alumnus scholae Harrovianae et collegii Ballioli Oxoniensis et ab anno 1890 stator Britannicus provinciarum Indicarum. Fuit procurator Birmaniae, titulo Lieutenant Governor ("gubernatoris locum tenens"), a die 28 Octobris 1915 usque ad 22 Septembris 1917, mox autem Provinciarum Unitarum Agra et Avadh a die 3 Ianuarii 1921 usque ad 21 Decembris 1922; ab hoc die brevissimo spatio rursus Birmaniae; postea, a die 2 Ianuarii 1923 usque ad 20 Decembris 1927, Governor ("Gubernator") eiusdem provinciae. In Birmania anno 1916 "Committee for the Imperial Idea" constituit et corroboravit. Eodem fere anno (collegiis Yangonensibus Judsoni et Gubernii eo tempore universitati Colcatensi tributis) pecunias ad universitatem autonomam in urbe Rangoon creandam congessit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • India Insistent (1931)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Necrologia etc. in The Times (3 March 1938, 7 March 1938)
  • Necrologia in Journal of the Royal Central Asian Society vol. 25 (1938)
  • F. H. Brown et Francis Robinson, "Butler, Sir (Spencer) Harcourt (1869–1938)" Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • Report of the Committee Appointed to Ascertain and Advise how the Imperial Idea may be Inculcated and Fostered in Schools and Colleges in Burma. Rangoon, 1917