Spatium Calabi-Yau

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Spatium Calabi-Yau, vel multiplex Calabi-Yau, in mathematica et physica theoretica, est specialis multiplicum classis. In theoria chordarum, spatii temporisque dimensiones putantur habere formam multiplicis Calabi-Yau in sex dimensionibus celatis.

Definitio formalis[recensere | fontem recensere]

Multiplex Calabi-Yau recte est multiplex Kähler cuius classis Chern evanescitur. . . .

Exempla[recensere | fontem recensere]

In una dimensione complice, sola exempla compacta sunt tori, qui familiam unius parametri formant. . . .

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Applicationes in theoria superchordarum[recensere | fontem recensere]

Multiplices Calabi-Yau graves sunt in theoria superchordarum. . . .

Multiplex Calabi-Yau in cultura populare[recensere | fontem recensere]

Coniunctio (Anglice: Combine) in ludo computatrali Half-Life 2 utitur teleportationis machina spatio Calabi-Yau simile ut usores inter universos teleportet; ludi tempore, technologia non cessit percursioni locali in nostro universo, quia "tenebrosae energiae aequationes non inclusit."

Spatium Calabi-Yau in mythistoria The Quantum Archangel erga Doctor Who est domus creaturarum et entitatum qui praeter spatium tempusque vivunt: Chronovores (in libro The Time Monster), Eterni (in Enlightenment), et Custodes (in Black Guardian, White Guardian, et similibus). Hoc spatium dicitur exsistere in relatione ipsa erga temporis vorticem sicut vortex ipsa erga spatium tempusque normalia.

In mythistoria Ilium et serie Olympos, libris a Dan Simmons scriptis, multiplex Calabi-Yau dicitur concedere transportationi in cubilibus vermium inter puncta in universo.

Triciae Sullivan mythistoria Sound Mind (2006) nominat spatium Calabi-Yau explanationem possibilem eventuum qui ibi cadunt.

In numero 15 nuperrimae seriei Ms. Marvel libellorum, persona Advanced Idea Mechanics possit reservare et ergo celare obiectus in multiplicibus Calabi-Yau.

Series televisifica Numb3rs (anno 3, numero 12) monstrat pellis villosae crepundia multiplicis Calabi-Yau, quae Doctor Millie French Alano Eppes donum dat; putatur per eorum concursum ea theoriam chordarum ei explicavisse.

Anno 2007, grex musicus electronicus Dopplereffekt promulgavit Calabi-Yau Space album (editum a Rephlex Records); prima albi orbita appellatur "Calabi-Yau Manifold," et aliae orbitae evocant superficies complices et mechanicam quantorum.

Calabi-Yau est nomen navis interstellaris quam Jetfire et grex technobotorum navigant in Transformariorum libello Stormbringer, ab IDW Publishing edito.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Besse, Arthur. 1987. Einstein Manifolds. Berolini: Springer-Verlag. ISBN 3-540-15279-2.
  • Joyce, Dominic D. Compact Manifolds with Special Holonomy. Oxford Mathematical Monographs. ISBN 0-19-850601-5.

Nexus[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!