Spaceballs

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Spaceballs (Latine fere "Globi Caelestes") est pellicula comica (anni 1987) a Mel Brooks facta. Est cavillatio pellicularum utopicarum aliarum ut Star Wars (Latine "Bella stellaria"), ut pellicula maximi momenti cavillationis istius proferatur.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Mundus Globi Caelestes deficit aere. Consilio imperatoris eius Scroobis, Druidia, quae est mundus alius, cogatur - filia regis Vespa et roboto Dotti femineo eius raptis - pati aera Druidicum machina ingenti sugi, ut in Globos Caelestes transferatur. Rex Druidiae munus filiae servandae nautae caelesti ebrioso, Lone Starr, eiusque amico Valdi, qui est "honis" (Anglice: mawg, Theodisce: Möter - id est nomen fictum generis, quod speciem et hominis et canis habet) mandat. Is munus accipit, quod feneravit magnam copiam pecuniae apud mafiosum Pizzam illum Huttem (Anglice: Pizza the Hutt, Theodisce: Pizza-Mampf), qui eam nunc reposcit. Filia regis absurdo modo servata tamen Loni Starro fuga non contingit, ut ei mundo vasto appellendum sit. Auxiliantibus homunculis vix servati Lone Starr, Vespa, Dotti, Valdique Yoghurtem, virem parvum viridemque, obviam fiunt, qui sapiens esse dicitur et Lonem Starrum potestatem "Suci" docet, ut iste hostem Principem Galeaculam (Anglice: Lord Dark Helmet, Theodisce: Lord Helmchen) vincere possit.