Sophus Claussen

E Vicipaedia
Sophus Claussen

Sophus Claussen (natus Helletofte in Longa insula die 12 Septembris 1865; mortuus Gentofte die 11 Aprilis 1931) fuit poeta et scriptor Danicus more symbolismi.

Vita[recensere | fontem recensere]

Tabula amici Adalberti Gottschalk, quam Claussen possedit: Ved Volden i Nyborg, 1892

Filius senatoris Rasmi Claussen numquam inops erat, ut litteris plene vacare posset; pueritiam autem in insula Falster peregit. Studiosus ex anno 1884 primam poeseos collectionem anno 1887 edidit, Naturbørn, quae modo fucato et narratione voluptuosa Aemilio Aaerestrup similibus homines excitavit. Inspiratio etiam ab Ioanne Baggesen venit et a modernis poetis Francogallis scilicet. Claussen, qui tunc vulgo iam ex periodicis notus fuerat, famam litterariam vere genuit duobus eidylliis bellis et semisymbolicis de vita urbana praetitulatisUnge Bander (1894) et Kitty. Miscebantur ibi prosa cum poesi, obiurgatio cum gratia: optima pars autem esse dicitur introductio in Unge Bander in editione anno 1912 mutata, cum titulo Frøken Regnvejr.

Postea insulas Danicas in opusculis Pilefløjter (1899) et Mellem to Kyster (1900) canere pergebat. Tam miri quam unici sunt libelli de itinerariis Valfart[1] et Antonius i Paris (ambo 1896), qui nugis amandis eminent. Vel drama unum pepigit cui titulus Arbejdersken.

Cum Lutetiae nonnullos annos vixit pauca vulgavit, i.e. Trefoden (1901), Djævlerier (1904), Eroter og Fauner (1910). In patriam reversus anno 1912 anthologiam magnam edidit Danske Vers, qui momenta carminum scurrilia et fortuita bene ostendunt. Habitui eius propria etiam opera haec posteriora erant: Heroica (1925), Foraarstaler (1927).

Clausse una cum Ioanne Jørgensen periodicum "Taarnet" moderabatur, praeconium certum symbolismi Danici. Eum valde paenitebat ignorantiae multorum. Aestimatio scriptoris digna multis annis post in circulis periodici "Heretica" (1948-53) et a Catharina Blixen sentiebatur. Cum pictore Adalberto Gottschalk consuetudines intimas contraxit. Sepultus est in sepulcreto Gentofte provinciae Urbis capitalis).

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Naturbørn (drama), 1887
  • Unge Bander (mythistoria), 1894
  • Antonius i Paris (mythistoria), 1896
  • Valfart (mythistoria), 1896
  • Pilefløjter (drama), 1899
  • Djævlerier (carmina), 1904
  • Danske Vers (carmina), 1912

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Poema Ekbatana e florilegio Valfart et nostris diebus ad canonem litterarum Danicarum attinet. Legi potest hoc loco in interreti.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]