Soli (Cilicia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Soli

Situs geographica Solorum in hodierna Turcia

Soli (-orum, m.) (Graece: Σόλοι) fuit urbs Graeca antiqua Ciliciae, in hodierna civitate Turcia. Condita erat anno fere 700 a.C.n. a Rhodiis. Nota erat ob linguam Graecam corruptissimam ibi adhibitam, unde etiam nunc certi linguae errores soloecismi appellantur. Saeculis IV et III a.C.n. varios viros illustres, ut Chrysippum et Aratum progenuit. Saeculo I a.C.n. Soli deleti sunt. Postea Pompeius eodem loco Pompeiopolim condidit.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!