Nationalistica Socialisticaque Operariorum Factio Germanica

E Vicipaedia
(Redirectum de Socialismus nationalis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Nazisticae factionis Germanicae NSDAP.

Nationalistica Socialisticaque Operariorum Factio Germanica (Theodisce: Nationalsozialistische Deutsche Arbeiterpartei, litteris compendiariis NSDAP), etiam breviter Factio Nazistica, fuit factio politica quae Germaniam per duodecim annos (19331945) rexit. Dux factionis fuit Adolfus Hitler, qui, Poloniam oppugnando, Bellum Orbis Terrarum II incepit.

Constat factionis actores horrenda scelera contra iura humana perpetrare, praecipue Holocaustum Iudaeorum. Ideologia Nazistica hodie Nazismus sive Socialismus Nationalis vocatur.

Sodales factionis seipsos Socialistas Nationalistas appellaverunt; sed brevius et contemptim ab aliis Nazi appellati sunt.

Vexillum Custodis Veteris factionis Nazisticae Germanicae.
Factionis pagi 1926,1928,1933 & 1937

Index

Germanica Operariorum Factio [recensere]

Germanica Operariorum Factio prima condita est ab Antonio Drexler die 5 Ianuarii 1919.

Placita factionis Nazisticae Germanicae [recensere]

Placita factionis in programmate quod viginti quinque postulationes continebat descripta et anno 1920 Monaci proclamata sunt:

25 postulationes factionis [recensere]

3. Postulamus terras et agros (colonias) ad populum alendum et ad collocandos illos populares qui in Germania supersunt.

4. Civis esse non potest nisi sodalis popularis. Sodalis popularis esse non potest nisi qui est sanguinis Germanicae nulla ratione habita confessionis religiosae. Nullus Iudaeus ergo potest esse sodalis popularis.

5. Qui non est civis vivere non debet in Germania nisi ut hospes ex lege aliena.

6. Ius regnum et rei publicae leges determinandi nemini liceat nisi civi. Ergo postulamus neminem nisi civem quocumque publico munere sive regni sive regionis sive municipii fungi debere. Pugnamus in venale parlamentum factionesque et adsectatores qui suae partis studiosi munera decernunt obliti vel ingenii vel facultatis petentium.

7. Postulamus ut administratio publica obligetur ut curetur ut in primis cives et lucrum facere et vivere possent. Si populus omnis ali non potest illi qui ad alienas nationes pertinent (qui non sunt cives) ex regno iubendi sunt.

8. Qui non est Germanus ei immigratio vetanda est. Qui non sunt Germani et post 2 Augusti 1914 immigraverunt illico regnum relinquere cogantur.

11. Reditus nonnisi ope laboris vel operae sunt assequendi. Servitus feneratoria aboleatur.

19. Postulamus ut pro iure Romano quod servit materialistico legi mundi Germanicum ius commune substituatur.

De nomine sodalium [recensere]

Nomen Nationalista Socialista annis 1919-1944 re vera fuit sodalibus Nationalisticae Socialisticae Operariorum Factionis, sed detractores eos appellaverunt Nazi, ut nomen ioculare vel potius reprobosum. Nazi olim fuit nomen breve Ignatii et cognomen ioculare Germanorum apud homines Austriacos.

Vide etiam [recensere]

Nexus externus [recensere]

Notae [recensere]

  1. Hayek, Friedrich (1944). The Road to Serfdom. Routledge. ISBN 0-415-25389-6.
  2. Hoover, Calvin B. (March 1935). “The Paths of Economic Change: Contrasting Tendencies in the Modern World”, The American Economic Review, Vol. 25, No. 1, Supplement, Papers and Proceedings of the Forty-seventh Annual Meeting of the American Economic Association, pp.13–20.
  3. Morgan, Philip (2003). Fascism in Europe, 1919–1945. Routledge, p.168. ISBN 0-415-16942-9.