Sirupus Leodensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sirupus Leodensis.

Sirupus Leodensis, est quidam sîrupus[1] qui in provincia Belgica Leodii apparatur praecipue in urbe Herve.

Est liquamen fuscum fortiter saccharatum quod e coctione iuris malarum pirorumque conficitur.

Comeditur cum frustis panis, etiam comeditur super caseo Hervae, aut utitur in coquina praecipue ad ius Dominae Lapin conficiendum pro globis ritu Leodensi apparandis.

Notulae[recensere | fontem recensere]

  1. Francisca Deraedt et Gaius Licoppe, Calepinus novus, Bruxellis, 2002, p. 92 et R. Hoven, Lexique de la prose latine de la Renaissance, Lugduni Batavorum, Brill, 1994. Sive syrupus: Christianus Helfer, Lexicon auxiliare, Saraviponti, 1985, p. 372.