Sirmio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sirmio
Sirmione
Imago Sirmionis

Imago Sirmionis

Nomen lingua loci: Sirmiù
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Langobardia
Provincia: Brixiana
Indicia fundamentalia
Coordinata: 45° 29′ 33″ Sept., 10° 36′ 30″ Ort.
Altitudo: 66 m supra mare
Area: 33,87 km²
Incolae: 7 646 (2007)
Spissitudo: 225,74 per km²
Vici: Colombare di Sirmione, Lugana, Rovizza
Res aliae
N. cursualis: 25019, 25010
Praefixum: 030
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 017179
N. tributarius: I633
Nota autocineti: BS
Nomen incolarum: Sirmionenses
Patronus: Sancta Maria nivium
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Sirmio (-onis, f.; Italice Sirmione) est oppidum apud Benacum lacum inferiorem, in provincia Brixiana, clarum ob C. Valerii Catulli Veronensis oriundi domicilium. Incolae Sirmionenses appellantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Sirmio, iam a quinto millennio a.C.n. habitata, urbs facta est in dicione Romana, primo saeculo a.C.n. Medio Aevo, nobilis Veronensis familia Scaligera Sirmionem tenebat, quae sita inter Veronam et Brixiam est. Ab anno 1405, Respublica Veneta Sirmionis potita est.

Monumenta Catullo dicata[recensere | fontem recensere]

Sirmioni sita est villa quae vulgo Catulli Specus (Grotte di Catullo) dicitur, quoniam Marinus Sanudo Venetus (circa annum 1500) putavit errans villam esse Catulli domicilium. Illa vero, inter saecula 1 a.C.n. et 1 p.C.n. instructa, non Catulli domus erat, sed certum est poetam Sirmioni villam quamdam habuisse (vide eius carmen XXXI), etsi ubi nescitur. Dicitur etiam Catullus ibi hospitem C. Iulium Caesarem accepisse.