Sippara

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Sipparorum moenia exstruxit Hammurabi rex, secundum inscriptionem hic depictam

Sippara -orum, n.p. adi. -enus, sive Sispara, (Sumerice Zimbir, Acchadice Sippar), civitas Babylonia, ad ripam orientalem Euphratis, ad septentrionem ab ipsa Babylone sita. In duos vicos divisa erat, nempe "Sippara Solis" et "Sippara Deae Anunit", quorum illum invenit Hormisdas Rassam anno 1881 ad Abu-Habba, 16 milibus passum a Bagdato inter meridiem et solis ortum distantem.

Sippara duplicia in Bibliis Sanctis sub nomine Sepharvaim inveniuntur, quod lingua Hebraica (ספרוים) est numero duali. Multae tabulae litteris cuneiformibus inscriptae in templo Solis (quod Sumeri E-Babara, Semitae autem Bit-Un dicebant). Xisuthrum fert Berossus hic scripta mundi antediluviani sub terram condidisse—sine dubio quasi aetiologia nominis urbis, nam linguis semiticis *spr est "scribere." Secundum Abydenum, Nabuchodonosorus super Sipparenorum civitatem lacum fodit[1]. Hic etiam erant castra Babylonia Nabonidi, et fieri potest ut Plinii "Hippareni"[2] sint re vera Sippareni.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Abydeni Fragmentum 9: Ὑπὲρ δὲ τῆς Σιππαρηνῶν πόλιος λάκκον ὀρυξάμενος, περίμετρον μὲν τεσσαράκοντα παρασαγγέων, βάθος δ’ ὀργυιέων εἴκοσι, πύλας ἐπέστησεν, τὰς ἀνοίγοντες ἄρδεσκον τὸ πεδίον· καλέουσι δ’ αὐτὰς ἐχετογνώμονας. Super autem Sipparenorum civitatem lacum cum fodisset, ambitum quidem quadraginta parasangarum, altitudine orgyiarum (h.e. ularum maiorum) viginti, portas erexit, quas apperientes adaquabant planitiem: vocabant autem eas echetognomones.
  2. Plinii N.H. 6.123.30: "sunt etiamnum in Mesopotamia oppida Hipparenum, Chaldaeorum doctrina et hoc, sicut Babylon, iuxta fluvium [Narragam] qui cadit in Narragam, unde civitati nomen. muros Hipparenorum Persae diruere. Orcheni quoque, tertia Chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad meridiem versi. ab his Notitae et Orothophanitae et Gnesiochartae."