Sinus Apalachee

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sinus Apalachee (vulgo Apalachee Bay) est sinus in Sinu Mexicano septentrio-orientali situs, qui indentationem litoris Floridae occupat ad occidentem loci ubi paeninsula Floridensis se cum terra (mainland) Civitatum Foederatarum iungit. Finitur a comitatibus Taylor, Ieffersonio, Wakulla, et Franklinio. Flumina Aucilla, Econfina, Sancti Marci, et Ochlocknee in eum defluunt. Plurimum litoris sinus est Nationale Ferorum Refugium Sancti Marci (St. Mark's National Wildlife Refuge).

Sinus ex Apalachee appellatus est, tribu Indorum Americanorum qui inter flumina Aucillam et Ochlocknee usque ad saeculum duodevicensimum habitabant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!