Singularitas technologica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Singularitas technologica, vulgo tantum singularitas, est creatio posita, ferme ab artificiali intellegentia (breviter: AI) vel interfacie inter cerebrum et computatrum, hominibus sapientiorum entitatum quae progressum technologicum ultra hominum facultatem rapide celerant ut in dicto progressu significantissime se consocientur.

Opiniones de huius exitus tempore et consequentiis discrepant inter quos rebus futuris student. I. J. Good, notionem "fragoris intelligentiae" primum explorans, machinas praenuntiavit intellectu humana superiores futuras potesse recursione augere eorum mentis facultates donec talibus creatorum facultatibus excelluerint. Vernor Vinge postea, nono decennio saeculi vicensimi, acroasibus, periculis, et mythistoriis de scientia Singularitatem in vulgus gratam fecit. Nuperrime tamen, nonnulli qui AI explorant aleas periculaque Singularitatis obtrectaverunt.

Multi qui rebus futuris student, inter eos Raimundus Kurzweil, Singularitatem habent exemplar mutationis accelerantis, quae Legem Moorianam adhibet technologiis quae ante circuitus integrati machinationem ceciderunt. Qui hanc interpretationem reprehendunt Singularitatem appellant analysis staticae exemplum.

Singularitas quoque est nota conspicua in mythistoriis de scientia a multis auctoribus scriptis.

"Fragor Intelligentiae"[recensere | fontem recensere]

Anno 1965, I. J. Good significatione vocis Singularitatis Technologicae similem proposuit notionem quae disserit multa de intelligentia superhumana: "Machina ultraintelligens definiatur machina quae potest valde excellere omnibus intellectus motibus cuiuspiam hominis, ut sit ingeniosus. Propter machinarum formatio est una ex illis intellectus motibus, machina ultraintelligens poterit formare meliores machinas. Tum indubitate accidet "fragor intelligentiae," et hominum intelligentia relinquetur. Ergo, prima machina ultraintelligens erit ultimum inventum quod hominibus necesse est facere."

Vernor Vinge anno 1993 scripsit intelligentias superhumanas, ut sint creatae, futuras esse suas mentes augere progressum velocius quam homines qui eas creaverint.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Pericula[recensere | fontem recensere]

Consilia pro Singularitate AI[recensere | fontem recensere]

Portus et vici[recensere | fontem recensere]

Mythistoria[recensere | fontem recensere]

Ludus[recensere | fontem recensere]

Nexus ceteri[recensere | fontem recensere]