Roman numeral 10000 CC DD.svg

Simon et Garfunkel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Simon et Garfunkel canunt.

Simon et Garfunkel fuerunt duo cantores Americani. Paulus Simon, natus 13 Octobris 1941 Novarci Novae Caesareae, et Arthurus "Art" Garfunkel, natus 5 Novembris 1941 in Queens Novi Eboraci. Stilus musicae eorum musicam popularem, musicam vulgarem, musicam rock coniungit.

Cursus musicus[recensere | fontem recensere]

Paulus et Arthurus anno 1953 in schola elementaria convenerunt. Ambo in eadem area urbis Novi Eboraci plerumque a Iudaicis inculta, quae apellatur "Kew Horti Montes", adoleverunt. Musicam facere coeperunt anno 1957 nomine "Tom and Jerry" et carmen admodum clarum confecerut "Hey, Schoolgirl". Anno 1965 plus innotuerunt carmine "The Sound of Silence". Carmina eorum sequentia erant "Homeward Bound" (1966) et "I am a Rock" (1966). Anno 1967 cecinerunt in pellicula popularissima The Graduate. In numero horum carminum fuerunt "Mrs. Robinson" et balladum Anglicum "Scarborough Fair". Anno autem 1969 fecerunt album Bridge over Troubled Water, cui inerant carmina nota "The Boxer", "Cecilia", "El Condor Pasa", "Bridge over Troubled Water". Quod album etiam praemium Grammy optimi albi anni meruit. Anno 1970 Simon et Garfunkel discesserunt, sed rursum coniuncti sunt annis 1981 ad 1983 et 2003 ad 2004, et una apparuerunt etiam alias. Spectaculum eorum in Hortis Publicis Centralibus Novi Eboraci anno 1981 fere 750 000 auditores collegit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!