Silvia (regina Sueciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Silvia, regina Sueciae, anno 2011

Silvia (nata Silvia Renate Sommerlath die 23 Decembris anno 1943 Heidelbergae, in Germania) est regina Sueciae et coniux Caroli XVI Gustavi.

De vita[recensere | fontem recensere]

Pater Silviae fuit Germanicus, mater autem Brasiliensis, et familia interdum in Germania habitavit, interdum autem in Brasilia. Ante matrimonio suo in missione diplomatica Argentinae officium gessit Monaci, et aliquamdiu administra aeroplani est operata. Anno 1972, cum Olympia aestiva Monaci essent, Silvia Carolum XVI Gustavum, herem regni Sueciae, convenit. Cum sponsalia eorum enuntiarentur 12 Martii 1972, Carolus iam rex Sueciae est creatus rege proximo Gustavo VI Adolpho mortem obito. Silvia Carolo XVI Gustavo tres liberos peperit: Victoriam principissam, Carolum Philippum principem, Madeleinem principissam.

Silvia linguis sex loquitur: Germanica, Suetica, Francica, Hispanica, Lusitana, Anglica. Etiam linguas gesticulatorias callet.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!