Sigarum
E Vicipaedia
Sigarum (vel bacillum nicotianum) est cylindrus tabaci involutus in spira in aliis foliis plicatis vel involutis (coniunctum quod appellatur "liga" vel "ligada" a Cubanis) vel plenus foliis tabaci concisis in parva fragmenta. Incandescit extremitas nominata "pes" (altera, quae secatur, nuncupata est "caput") ut aut hauriatur fumus aut servetur in ore. Sigarorum fumus differt a tabaco acido fistularum nicotianarum quia non opus est haurire fumum ut sentiantur sapor plenus et pleni effectus. Plerique amatores ergo non hauriunt fumum.