Sic et non

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sic et non est liber a Petro Abaelardo post concilium Suessionae (mense Aprili anno 1121 habitum) compositus. Summa huius operis tribus partibus constat, quarum prima Prologus est, in quo regulae adversas auctoritates interpretandi conciliandique proferuntur; secunda, sententiae ex scriptura sacra dictisque patrum sanctorum excerptae; et tertia, excerpta ex libro retractationum Sancti Augustini.

Partem secundam Abaelardus semper recensebat, quia auctoritates ex parte secunda excerptas saepe in opera theologica sua inseruit.

Codices huius operis in quattuor recensiones dividi possunt:[1]

  • Recensio Z (anno 1121)
  • Recensio TCEBS (inter annos 1121 et 1126)
  • Recensio DL (inter annos 1121 et 1126)
  • Recensio MKAk (inter 1127 et 1132)

Codices[recensere | fontem recensere]

  • Z = Gevendi (theodisce: Zürich), Zentralbibliothek 325 (Car. C. 162), ff. 23r-38v
  • T = Turoni (francogallice: Tours), Bibliothèque Municipale 85, 3, ff. 106rb-118v
  • C = Mons Casinus(italiane: Monte Cassino), Archivio della Badia 174, pp. 277-451
  • E = Meginradicella (theodisce: Einsiedeln), Stiftsbibliothek 300, pp. 1-74
  • B = Edrinus (italiane: Brescia), Biblioteca Quiriniana, A.V. 21, fols. 14-64v
  • S = Ripulae (italiane: Turin), Biblioteca Nazionale, MS E. v. 9 (749)
  • D = Duacum (francogallice: Douai), Bibliothèque Municipale, 357, fols. 140-155v
  • L = Londinium (anglice: London), British Museum, Royal 11 A v, fols. 73-98v
  • M = Monacum (theodisce: München), Bayerische Staatsbibliothek, Clm. 18926, fols. 14v-105v
  • K = Elia (anglice: Cambridge), University Library, Kk 3.24, fols. 67v-159
  • A = Abrincae (francogallice: Avranches), Bibliothèque Municipale, 12, fols. 132-207
  • k = Elia (anglice: Cambridge), Corpus Christi College, 165, pp. 1-355

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mews (2001).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Abaelardus, Petrus. Sic et non. Ed. Blanche Boyer et Richard McKeon. Chicago 1976.
  • Mews, Constant. "On Dating the Works of Peter Abelard." Archives d'histoire doctrinale et littéraire du moyen âge 52 (1985): 73-134; reimprimatum: idem. Abelard and His Legacy. Aldershot 2001.