Sextus Varius Marcellus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sextus Varius Marcellus fuit procurator provinciae Britanniae, praeses Numidiae, maritus Iuliae Soaemiatis et pater imperatoris Elagabali.

Sextus Varius Marcellus natus est Apameae anno incognito. Ut maritus neptis imperatricis Iuliae Domnae Romae fortasse profectus est anno 193 vel paullo postea; ibi procurator rationis privatae trecenarius imperatoris Septimii Severi meruit, et mox procurator provinciae Britanniae. Numidiae praefuit annis circa 212-214; fortasse eo ipso anno, et sine dubio ante annum 218, mortuus est.

Utrum ille, sive alius quidam Sextus Apameae familiaris, inscriptionem bilinguem Vasione[1] deo Iovi Belo dicavit, non liquet.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL 12.1277. Vide R. Turcan, Les religions romaines dans la vallée du Rhône (Lugduni Batavorum, 1952) pp. 115-117; Janine et Jean Charles Balty, "Apamée de Syrie, archéologie et histoire. I" in Aufstieg und Niedergang der Römischen Welt (ISBN 3-11-007337-4) pp. 105-134 ad paginam 129 liber apud books.google.fr .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • T. D. Barnes, "Monotheists All?" in Phoenix vol. 55 no. 1/2 (2001) pp. 142-162 (vide p. 146)
  • Anthony Richard Birley, The Roman Government of Britain (Oxonii: Oxford University Press, 2005, ISBN 0-19-925237-8) pp. 313-314
  • Eric Birley, "The Governors of Numidia, A.D. 193-268" in Journal of Roman Studies vol. 40 (1950) pp. 60-68
  • H. Halfmann, "Zwei syrische Verwandte des severischen Kaiserhauses" in Chiron vol. 12 (1982) pp. 217-235
  • Clifford H. Moore, "The Distribution of Oriental Cults in the Gauls and the Germanies" in Transactions and Proceedings of the American Philological Association vol. 38 (1907) pp. 109-150 (vide p. 113)
  • H.-G. Pflaum, Les carrières procuratoriennes équestres sous le haut-empire romain (1960) pp. 638-642 no. 237
  • David Stone Potter, The Roman Empire at Bay: AD 180-395 (Londinii: Routledge, 2004, ISBN 0-415-10057-7) p. 135