Sextus Iulius Severus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gnaeus Minicius Faustinus Sextus Iulius Severus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus secundo saeculo fuit. Patria eius Dalmatia fuit. Cursum honorum Traiano imperatore regnante coepit. Hadrianus eum promovit: Annis 120 ad usque 126 legatus Augusti pro praetore Daciae Superioris fuit, tum anno 127 consul suffectus creatus est. Deinde Moesiam Inferiorem legatus administravit (129-131/132). Anno sequento eundem magistratum in Britannia gessit. Anno 133 vel 134 in Iudeam missus est, ubi contra rebellionem Barchochebae certavit. Ad usque 135 vel 136 eos sine pugna magna vicit. Idcirco ornamentis triumphalibus ornatus est. Tum primus legatus Syriae et Palaestinae provinciae nominatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 42