Sextus Afranius Burrus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sextus Afranius Burrus (natus ignoto anno, mortuus anno 62) praefectus praetorio temporibus Claudii et Neronis imperatorum fuit. Pater ei Sextus quidam fuit e tribu Voltinia, patria Vasio Vocontiorum in Gallia Narbonensi[1] (ut Lucii Duvii Aviti).

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Tribunus legionis, deinde procurator rerum Liviae Drusillae ad annum 29 ac postea procurator Tiberii, Caligulae, Claudii[2] fuit. Praeterea "egregiae militaris famae"[3] habebatur. Anno 51 Agrippina Minore suadente solus praefectus praetorio factus est[4]. Cum Nero imperium suscepit fidem praetorianorum militum retinuit[5]. Cum Seneca et Agrippina, matre imperatoris, primis annis Neronis imperii rem publicam administravit[6]. Agrippinae caedem recusavit[7] nec ei interfuit, sed Neronem vituperavit[8]. Cum Nero divortium faceret cum Octavia, id etiam recusavit[9]. Anno 62 mortuus est (veneno a Nerone sublatus, ut quidam putant). Eo mortuo etiam auctoritas Senecae apud Neronem fracta erat. Successores Burri praefecti praetorio Gaius Ofonius Tigellinus et Lucius Faenius Rufus erant.

De persona scaenica[recensere | fontem recensere]

Burrhus[10] fuit persona in celeberrima tragoedia Francogallici poetae Iohannis Racine, Britannicus inscripta (1669). Ubi partes paedagogi et boni consiliarii agit, qui Neronem adulescentem ad bonas artes hortari atque a caede fratris Britannici avertere frustra conatur. Ita opponitur Narcisso, liberto Divi Claudii, qui partes mali consiliarii agit, omnium facinorum fautoris.

Praefectus praetorio sine nomine in Octavia pseudo-Senecana, utrum Burrus sit necne, dubium est. Secundum veritatem historicam tempore caedis Octaviae Burri auctoritas apud Neronem iam nulla erat, sed persona mores honesti militis praebet, quod magis cum Burro congruit quam cum successore Tigellino[11].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL XII,5842
  2. CIL XII,5842
  3. Tacitus, Annales, XII 42,1
  4. ibidem
  5. Annales XII 69,1
  6. Annales, XIII 2,1; 6,3
  7. Annales, XIV 7,4
  8. Annales, XIV 10,2
  9. Cassius Dio, LXVII 13
  10. Sic a Racine scriptus. Burrus deformatio quaedam Italica nominis Graeci Pyrrhi fuisse videtur.
  11. Si quidem Taciti opinioni credimus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

CIL 12, 5842 Vasienses patrono suo...