Serpuchovia
E Vicipaedia
Serpuchovia[1], seu Cerpachum[2], Cirpocum[3], Cirpach[4], et vulgo Serpuchov (Russice Серпухов), urbs est in regione Moscuensi Russiae, ad Naram fluvium prope influxum eius in Occam sita. Circa 123 milia incolarum habet (anno 2010).
Serpuchovia, anno 1339 aut iam antea in testamento Moscoviae ducis Ioannis I Bursae primo commemorata, nunc est sedes industriae, officinas, portum et stationem ferriviariam habens. Urbi sunt multa monumenta historica architecturae.
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |
Notae [recensere]
- ↑ A. A. Misztołt, Historia illustrissimae domus Sapiehanae, p. 64; S. Starovolscius, Sarmatiae bellatores, p. 222
- ↑ I. I. Hofmannus, Lexicon universale, tomus II., p. 44
- ↑ H. Scherer, Tabellae geographicae, p. 174
- ↑ S. de Herberstein, Rerum Moscoviticarum commnetarii p. 72
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Serpuchoviam spectant. |
